previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15.quin tu omissa ista nocturna fabula ad id, quod doles, quod invidia urit, reverteris? [2] 'Cur usquam regni tui mentio fit, Demetri? cur dignior patris fortunae successor quibusdam videris quam ego? cur spem meam, quae, si tu non esses, certa erat, dubiam et sollicitam facis?' [3] haec sentit Perseus, etsi non dicit; haec istum inimicum, haec accusatorem faciunt; haec domum, haec regnum tuum criminibus et suspicionibus replent. [4] ego autem, pater, quem admodum nec nunc sperare regnum nec ambigere umquam de eo forsitan debeam, quia minor sum, quia tu me maiori cedere vis, sic illud nec debui facere nec debeo, ut indignus te patre indignus omnibus videar. [5] id enim vitiis meis, non cedendi [p. 48] cui ius fasque1 est, modestia consequar. Romanos2 obicis mihi, et ea quae gloriae esse debent in crimen vertis. [6] ego nec obses Romanis ut traderer nec ut legatus mitterer Romam3 petii. a te4 missus ire non recusavi. utroque tempore ita me gessi ne tibi pudori, ne regno tuo, ne genti Macedonum essem. [7] itaque mihi cum Romanis, pater, amicitiae causa tu fuisti. quoad tecum illis pax manebit, mecum quoque gratia erit: si bellum esse coeperit, qui obses, qui legatus pro patre non inutilis fui, idem hostis illis acerrimus ero. [8] nec hodie ut prosit mihi gratia Romanorum postulo: ne obsit tantum deprecor. nec in bello coepit nec ad bellum reservatur:5 pacis pignus fui, ad pacem retinendam legatus missus sum: [9] neutra res mihi nec gloriae nec crimini sit. ego si quid impie in te, pater, si quid scelerate in fratrem admisi, nullam deprecor poenam: si innocens sum, ne invidia conflagrem,6 cum crimine non possim, [10] deprecor. non hodie me primum frater accusat, sed hodie primum aperte, nullo meo7 in se merito. si mihi pater suscenseret, te maiorem fratrem pro minore deprecari oportebat, te adulescentiae, te errori veniam impetrare meo. ubi praesidium esse oportebat, ibi exitium est. [11] e convivio et comisatione prope semisomnus raptus sum ad causam parricidii [p. 50] dicendam. sine advocatis, sine patronis ipse pro8 me dicere cogor. [12] si pro alio dicendum esset, tempus ad meditandum et componendam orationem sumpsissem, cum quid aliud quam ingenii fama periclitarer? ignarus quid arcessitus essem, te iratum et iubentem dicere causam, fratrem accusantem audivi. [13] ille diu ante praeparata ac meditata9 in me oratione est usus: ego id tantum temporis, quo accusatus sum, ad cognoscendum quid ageretur habui. [14] utrum momento illo horae accusatorem audirem an defensionem meditarer? attonitus repentino atque inopinato malo, vix quid obiceretur intellegere potui, [15] nedum satis sciam quo modo me tuear. quid mihi spei esset, nisi patrem iudicem haberem? apud quem etiam si caritate a fratre maiore10 vincor, [16] misericordia certe reus vinci non debeo. ego enim ut me mihi tibique serves precor; ille ut me in securitatem suam occidas, postulat. quid eum, cum regnum ei tradideris, facturum credis in me esse, qui iam nunc sanguinem meum sibi indulgeri aequum censet?”

1 cui iusque fasque edd. vett.: cuius fasque ς.

2 A.U.C. 572

3 mitterer Romam gelenius: romam mitterer ς.

4 petii; a te gelenius: a te petii ς.

5 reservatur ed. Frobeniana: reseruetur Mς.

6 conflagrem ς: conflarem M.

7 meo Madvig: in eo ς.

8 A.U.C. 572

9 ac Weissenborn: om. ς.

10 caritate a fratre maiore gelenius: a fratre maiore M: a fratre caritate ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
hide References (22 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.14
  • Cross-references to this page (3):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: