Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
55. falsas esse et a scriba vitiatas signumque adulterinum vulgo in regia fremebant.
[2]
ceterum cum suspecta magis quam manifesta esset res, forte Xychus
obvius fit Antigono, comprehensusque ab eo in
regiam est perductus. relicto eo custodibus Antigonus ad Philippum processit.
[3]
“multis” inquit
“sermonibus intellexisse videor magno te aestimaturum, si scire vera omnia possis de filiis tuis, uter ab
utro petitus fraude et insidiis esset.
[4]
homo unus
omnium, qui nodum huius erroris exsolvere possit, in
potestate tua est Xychus. forte oblatum1 perductumque in regiam vocari iube.”
[5]
regi adductus primo ita negare inconstanter ut parvo metu admoto2 paratum indicem esse appareret. conspectum tortoris verberumque non sustinuit, ordinemque omnem facinoris legatorum ministeriique sui exposuit.
[6]
extemplo missi qui legatos comprehenderent, Philoclem
qui praesens erat oppresserunt: Apelles missus ad
Chaeream quendam persequendum3 indicio Xychi audito in Italiam traiecit.
[7]
de Philocle nihil certi vulgatum est: alii primo audaciter negantem,4 postquam in conspectum adductus sit Xychus, non ultra tetendisse, alii tormenta etiam infitiantem perpessum affirmant.5
[8]
Philippo redintegratus est [p. 168] luctus geminatusque; et infelicitatem suam in6 liberis graviorem quod alter superesset7 censebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.