Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45. hiems eo anno nive saeva et1 omni tempestatum genere fuit: arbores quae obnoxiae frigoribus sunt, deusserat cunctas; et eadem aliquanto quam alias longior fuit.
[2]
itaque Latinas nox2 subito coorta et intolerabilis tempestas in monte turbavit, instaurataeque sunt ex decreto pontificum.
[3]
eadem tempestas et in Capitolio aliquot signa
prostravit3 fulminibusque complura loca deformavit, aedem Iovis Tarracinae, aedem Albam4 Capuae [p. 142] portamque Romanam; muri pinnae aliquot loci5 decussae erant.
[4]
haec inter prodigia nuntiatum et ab Reate tripedem natum mulum.
[5]
ob ea decemviri iussi adire libros edidere, quibus diis et quot hostiis sacrificaretur, et ut6 supplicatio diem unum esset.
[6]
ludi deinde votivi Q. Fulvii consulis per dies decem magno apparatu facti.
censorum inde comitia habita: creati M. Aemilius
Lepidus pontifex maximus et M. Fulvius Nobilior,
[7]
qui ex Aetolis triumphaverat. inter hos viros nobiles
inimicitiae erant, saepe multis et in senatu et ad populum atrocibus celebratae certaminibus.
[8]
comitiis
confectis, ut traditum7 antiquitus est, censores in
Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt;
quo repente principes senatorum cum agmine
venerunt civitatis, inter quos Q. Caecilius Metellus
verba fecit:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.