previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. "non est res qua erubescam, pater, si die festo inter aequales largiore vino sum usus. [2] tu [p. 44] quoque velim inquiras qua laetitia, quo lusu apud1 me celebratum hesternum convivium sit, illo etiampravo forsitangaudio2 provehente, quod in iuvenali armorum certamine pars nostra non inferior fuerat. [3] miseria haec et metus crapulam facile excusserunt; quae si non intervenissent, insidiatores nos sopiti iaceremus. [4] si domum tuam expugnaturus, capta domo dominum interfecturus eram, non temperassem vino in unum diem, non milites meos abstinuissem? [5] et ne ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque minime malus ac suspicax frater 'nihil aliud scio,' inquit 'nihil3 arguo, nisi quod cum ferro comisatum venerunt.' [6] si quaeram unde id ipsum scias,4 necesse erit te fateri5 aut speculatorum tuorum plenam domum fuisse meam, aut illos ita aperte sumpsisse ferrum ut omnes viderent. [7] et ne quid ipse aut prius inquisisse aut nunc criminose argumentari videretur, te quaerere ex iis quos nominasset iubebat an ferrum habuissent, ut, tamquam in re dubia, cum id quaesisses, quod ipsi fatentur, pro convictis haberentur. [8] quin tu illud quaeri iubes, num tui occidendi causa ferrum sumpserint, num me auctore et sciente? hoc enim videri vis, non illud quod fatentur et palam est. et6 sui se tuendi causa sumpsisse dicunt. [9] recte an perperam fecerint, [p. 46] ipsi sui facti rationem reddent: meam causam, quae7 nihil eo facto contingitur, ne miscueris. aut explica utrum aperte an clam te aggressuri fuerimus. si aperte, cur non omnes ferrum habuimus? [10] cur nemo praeter eos qui tuum8 speculatorem pulsaverunt? [11] si clam, quis ordo consilii fuit? convivio soluto cum comisator ego discessissem, quattuor substitissent ut sopitum te adgrederentur? quomodo fefellissent et alieni et mei et maxime suspecti, quia paulo ante in rixa fuerant? quomodo autem trucidato te ipsi evasuri fuerunt?9 quattuor gladiis domus tua capi et expugnari potuit?

1 A.U.C. 572

2 gaudio gelenius: odio Mς.

3 nihil ed. Frobeniana: neque ς.

4 scias ς: sciam M.

5 te fateri gelenius: om. ς.

6 ei Madvig: et ς.

7 A.U.C. 572

8 tuum: tum Mς.

9 fuerunt bauer: fuerint ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1875)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1875)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1875)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (14 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.36
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: