Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34.
Philippus aliquid et ad caritatem suorum et
ut promptius pro eo periculum adirent ratus profecturum se,
[2]
si equitum, qui ceciderant
in expeditione, sepeliendorum curam habuisset, adferri
eos in castra iussit, ut conspiceretur ab omnibus funeris honos.
[3]
nihil tam incertum nec tam inaestimabile
est quam animi multitudinis. quod promptiores ad
subeundam omnem dimicationem videbatur facturum,
[4]
id metum pigritiamque incussit; nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta vulnera vidissent, cum
Graecis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio
Hispaniensi detruncata corpora, bracchiis cum humero
abscisis, aut tota cervice desecta divisa a corpore
capita patentiaque viscera et foeditatem aliam vulnerum
viderunt,
[5]
adversus quae tela quosque viros pugnandum
foret, pavidi vulgo cernebant. ipsum quoque regem
terror cepit nondum iusto proelio cum Romanis congressum.
[6]
itaque revocato filio praesidioque, quod in
faucibus Pelagoniae erat, ut iis copiis suas augeret,
Pleurato Dardanisque iter in Macedoniam patefecit.
[7]
ipse cum viginti milibus peditum, duobus milibus
equitum ducibus transfugis ad hostem profectus paulo
plus mille passus a castris Romanis tumulum propinquum
[p. 34]
Athaco fossa ac vallo communivit;
[8]
ac subiecta
cernens Romana castra, admiratus esse dicitur et universam speciem castrorum et discripta suis quaeque
partibus cum tendentium ordine tum itinerum intervallis et negasse barbarorum ea castra ulli videri
posse.
[9]
biduum consul et rex, alter alterius conatus
expectantes, continuere suos intra vallum; tertio die
Romanus omnis in aciem copias eduxit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.