Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
iam exercitus consularis ab Arretio Ariminum transductus erat et quinque milia socium Latini nominis ex Gallia in Etruriam transierant.
[2]
itaque
L. Furius, magnis itineribus ab Arimino adversus
Gallos Cremonam etiam tum obsidentes profectus,
castra mille quingentorum passuum intervallo ab
hoste posuit.
[3]
occasio egregie rei gerendae fuit, si
protinus de via ad castra oppugnanda duxisset;
[4]
palati passim vagabantur per agros nullo satis firmo
relicto praesidio. lassitudini militum timuit, quod
raptim ductum agmen erat.
[5]
Galli clamore suorum
ex agris revocati omissa praeda, quae in manibus
erat, castra repetivere. et postero die in aciem
progressi;
[6]
nec Romanus moram pugnandi fecit. sed
vix spatium instruendi fuit;
[7]
eo cursu hostes in proelium venerunt. dextra ala—in alas divisum socialem
exercitum habebat—in prima acie locata est, in
subsidiis duae Romanae legiones.
[8]
M. Furius dextrae
alae, legionibus M. Caecilius, equitibus L. Valerius
Flaccus—legati omnes erant—praepositi. praetor
secum duos legatos,
[9]
C. Laetorium et P. Titinium, habebat, cum quibus circumspicere et obire ad omnis hostium subitos conatus posset.
[10]
primo Galli omni multitudine
[p. 20]
in unum locum conixi obruere atque obterere
sese dextram alam, quae prima erat, sperarunt posse.
[11]
ubi id parum procedebat, circuire a cornibus et amplecti hostium aciem, quod multitudine adversus paucos
facile videbatur, conati sunt.
[12]
id ubi vidit praetor, ut
et ipse dilataret aciem, duas legiones ex subsidiis dextra
laevaque alae, quae in prima acie pugnabat, circumdat
aedemque Diiovi vovit, si eo die hostis fudisset.
[13]
L.
Valerio imperat, ut parte una duarum legionum equites,
altera sociorum equitatum in cornua hostium emittat
nec circuire eos aciem patiatur;
[14]
simul et ipse, ut extenuatam mediam diductis cornibus aciem Gallorum
vidit, signa inferre confertos milites et perrumpere
ordines iubet.
[15]
et cornua ab equitibus et medii a pedite pulsi. ac repente, cum in omni parte caede ingenti sternerentur, Galli terga verterunt fugaque effusa
repetunt castra.
[16]
fugientes persecutus eques; mox et
legiones insecutae in castra impetum fecerunt.
[17]
minus
sex milia hominum inde effugerunt; caesa aut capta
supra quinque et triginta milia cum signis militaribus
septuaginta, carpentis Gallicis multa praeda oneratis
plus ducentis.
[18]
Hamilcar, dux Poenus, eo proelio cecidit et tres imperatores nobiles Gallorum. Placentini
captivi, ad duo milia liberorum capitum, redditi colonis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.