Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4.
cum aliud alii censerent, tum Annius: 'quamquam j
ipse ego rettuli, quid responderi placeret, tamen magis
ad summam rerum nostrarum pertinere arbitror, quid
agendum nobis, quam quid loquendum sit. facile erit
explicatis consiliis accommodare rebus verba.
[2]
nam si
etiam nunc sub umbra foederis aequi servitutem pati
possumus, quid abest, quin proditis Sidicinis non Romanorum solum sed Samnitium quoque dicto pareamus respondeamusque Romanis nos, ubi innuerint,
posituros arma?
[3]
sin autem tandem libertatis desiderium remordet animos, si foedus sociale est, si societas aequatio iuris est, consanguineos nos Romanorumn
esse, quod olim pudebat, nunc gloriari licet, si socialis
illis exercitus is est, quo adiuncto duplicent vires suas,
quem secernere ab se consilia bellis propriis ponendis
sumendisque nolint, cur non omnia aequantur?
[4]
cur
non alter ab Latinis consul datur? ubi pars virium,
ibi et imperii pars esto.
[5]
est quidem nobis hoc per se
haud nimis amplum, quippe concedentibus Romam
caput Latio esse;
[6]
sed ut amplum videri posset, diuturna patientia fecimus. atqui si quando umquam consociandi imperii, usurpandae libertatis tempus optastis,
en hoc tempus adest et virtute vestra et deum benignitate vobis datum.
[7]
temptastis patientiam negando
militem. quis dubitat exarsisse eos, cum plus ducentorum annorum morem solveremus? pertulerunt tamen
hunc dolorem.
[8]
bellum nostro nomine cuin Paelignis
[p. 454]
gessimus; qui ne nostrorum quidem finium nobis per
nos tuendorum ius antea dabant, nihil intercesserunt.
Sidicinos in fidem receptos,
[9]
Campanos ab se ad nos
descisse, exercitus nos parare adversus Samnites, foederatos suos, audierunt nec moverunt se ab urbe.
[10]
unde haec illis tanta modestia nisi a conscientia virium et nostrarum et suarum? idoneos auctores habeo
querentibus de nobis Samnitibus ita responsum ab
senatu Romano esse, ut facile appareret, ne ipsos quidem iam postulare, ut Latium sub Romano imperio
sit. usurpate modo postulando quod illi vobis taciti
concedunt.
[11]
si quem hoc metus dicere prohibet, en ego
ipse audiente non populo Romano modo senatuque,
sed Iove ipso, qui Capitolium incolit, profiteor me
dicturum, ut, si nos in foedere ac societate esse velint, consulem alterum ab nobis senatusque partem
accipiant.'
[12]
haec ferociter non suadenti solum, sed pollicenti
clamore et adsensu omnes permiserunt, ut ageret diceretque, quae e re publica nominis Latini fideque sua
viderentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.