Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
28.
eo anno plebei Romanae velut aliud initium libertatis factum est, quod necti desierunt; mutatum autem ius ob unius faeneratoris simul libidinem
simul crudelitatem insignem.
[2]
L. Papirius is fuit, cui
cum se C. Publilius ob aes alienum paternum nexum
dedisset, quae aetas formaque misericordiam elicere
poterant, ad libidinem et contumeliam animum accenderunt.
[3]
ut florem aetatis eius fructum adventicium
crediti ratus, primo perlicere adulescentem sermone
incesto est conatus; dein, postquam aspernabantur flagitium aures, minis territare atque identidem admonere fortunae;
[4]
postremo, cum ingenuitatis magis quam
praesentis condicionis memorem videret, nudari iubet
verberaque adferri.
[5]
quibus laceratus iuvenis cum se
in publicum proripuisset, libidinem crudelitatemque
conquerens faeneratoris,
[6]
ingens vis hominum cum aetatis miseratione atque indignitate iniuriae accensa,
tum suae condicionis liberumque suorum respectu, in
forum atque inde agmine facto ad curiam concurrit;
et,
[7]
cum consules tumultu repentino coacti senatum
vocarent, introeuntibus in curiam patribus laceratum
iuvenis tergum, procumbentes ad singulorum pedes,
ostentabant.
[8]
victum eo die ob inpotentem iniuriam
[p. 485]
unius ingens vinculum fidei; iussique consules ferre
ad populum, ne quis, nisi qui noxam meruisset, donec
poenam lueret, in compedibus aut in nervo teneretur;
pecuniae creditae bona debitoris,
[9]
non corpus obnoxium
esset. ita nexi soluti, cautumque in posterum, ne
necterentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.