Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
cum ipsa per sese res anceps esset, prout
cuiusque ingenium erat atrocius mitiusve suadentibus,
tum incertiora omnia unus ex Privernatibus legatis
fecit, magis condicionis, in qua natus esset, quam praesentis necessitatis memor,
[2]
qui interrogatus a quodam
tristioris sententiae auctore, quam poenam meritos
Privernates censeret, 'eam' inquit, 'quam merentur qui
se libertate dignos censent.'
[3]
cuius cum feroci responso
infestiores factos videret consul eos, qui ante Privernatium causam inpugnabant, ut ipse benigna interrogatione mitius responsum eliceret, 'quid?
[4]
si poenam'
inquit 'remittimus vobis, qualem nos pacem vobiscum
habituros speremus?' 'si bonam dederitis' inquit, 'et
fidam et perpetuam;
[5]
si malam, haud diuturnam'. tum
vero minari, nec id ambigue, Privernatem quidam, et
illis vocibus ad rebellandum incitari pacatos populos;
pars mitior senatus ad meliora responsum trahere
[6]
et dicere viri et liberi vocem auditam; an credi posse
ullum populum aut hominem denique in ea condicione,
cuius eum paeniteat, diutius, quam necesse sit, mansurum?
[7]
ibi pacem esse fidam, ubi voluntarii pacati
sint, neque eo loco, ubi servitutem esse velint, fidem
sperandam esse.
[8]
in hanc sententiam maxime consul
ipse inclinavit animos, identidem ad principes sententiarum consulares,
[9]
uti exaudiri posset a pluribus, dicendo eos demum, qui nihil praeterquam de libertate
cogitent, dignos esse, qui Romani fiant.
[10]
itaque et in
senatu causam obtinuere, et ex auctoritate patrum
latum ad populum est, ut Privernatibus civitas
daretur.
[p. 477]
eodem anno Anxur trecenti in coloniam missi sunt;
[11]
bina iugera agri acceperunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.