Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36.
postquam dictator praeposito in urbe L.
Papirio Crasso, magistro equitum Q. Fabio vetito
quicquam pro magistratu agere, in castra rediit, neque
civibus satis laetus adventus eius fuit nec hostibus
quicquam attulit terroris.
[2]
namque postero die, seu
ignari venisse dictatorem, seu, adesset an abesset,
parvi facientes, instructa acie ad castra accesserunt.
ceterum tantum momenti in uno viro L. Papirio fuit,
[3]
ut, si ducis consilia favor subsecutus militum foret,
debellari eo die cum Samnitibus potuisse pro haud
dubio habitum sit;
[4]
ita instruxit aciem, ita loco ac
subsidiis, ita omni arte bellica firmavit. cessatum a
milite ac de industria, ut obtrectaretur laudibus ducis,
inpedita victoria est. plures Samnitium cecidere, plures Romani vulnerati sunt.
sensit peritus dux, quae res victoriae obstaret:
[5]
temperandum ingenium suum esse et severitatem
miscendam comitate.
[6]
itaque adhibitis legatis ipse circumiens saucios milites, inserens in tentoria caput
singulosque, ut sese haberent, rogitans curam eorum
nominatim legatis tribunisque et praefectis demandabat.
[7]
rem per se popularem ita dextere egit, ut medendis corporibus animi multo prius militum imperatori
[p. 495]
reconciliarentur nec quicquam ad salubritatem
efficacius fuerit, quam quod grato animo ea cura accepta est.
[8]
refecto exercitu cum hoste congressus haud
dubia spe sua militumque ita fudit fugavitque Samnites, ut ille ultimus eis dies conferendi signa cum
dictatore fuerit.
[9]
incessit deinde, qua duxit praedae
spes, victor exercitus perlustravitque hostium agros,
nulla arma, nullam vim nec apertam nec ex insidiis
expertus.
[10]
addebat alacritatem, quod dictator praedam
omnem edixerat militibus; nec ira magis publica quam
privatum compendium in hostem acuebat.
[11]
his cladibus subacti Samnites pacem a dictatore
petiere; cum quo pacti, ut singula vestimenta militibus
et annuum stipendium darent,
[12]
cum ire ad senatum
iussi essent, secuturos se dictatorem responderunt,
unius eius fidei virtutique causam suam commendantes. ita deductus ex Samnitibus exercitus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.