Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29.
eodem anno cum satis per se ipsum Samnitium bellum et defectio repens Lucanorum auctoresque defectionis Tarentini sollicitos haberent patres,
accessit, ut et Vestinus populus Samnitibus sese coniungeret.
[2]
quae res sicut eo anno sermonibus magis
passim hominum iactata quam in publico ullo concilio
est, ita insequentis anni consulibus, L. Furio Camillo
iterum Iunio Bruto Scaevae, nulla prior potiorque
visa est, de qua ad senatum referrent.
[3]
et quamquam
non nova res erat, tamen tanta cura patres incessit,
ut pariter eam susceptam neglectamque timerent, ne
aut inpunitas eorum lascivia superbiaque aut bello
poenae expetitae metu propinquo atque ira concirent
finitimos populos.
[4]
et erat genus omne abunde bello
Samnitibus par, Marsi Paelignique et Marrucini: quos,
si Vestinus attingeretur, omnes habendos hostes.
[5]
vicit
tamen pars, quae in praesentia videri potuit maioris
animi quam consilii;
[6]
sed eventus docuit fortes fortunam iuvare. bellum ex auctoritate patrum populus
adversus Vestinos iussit.
[7]
provincia ea Bruto, Samnium Camillo sorte evenit. exercitus utroque ducti,
et cura tuendorum finium hostes prohibiti coniungere
arma.
[8]
ceterum alterum consulem L. Furium, cui maior
moles rerum inposita erat, morbo gravi inplicitum fortuna bello subtraxit;
[9]
iussusque dictatorem dicere rei
gerendae causa longe clarissimum bello ea tempestate
dixit, L. Papirium Cursorem, a quo Q. Fabius Maximus Rullianus magister equitum est dictus:
[10]
par nobile
rebus in eo magistratu gestis, discordia tamen, qua
prope ad ultimum dimicationis ventum est, nobilius.
[p. 486]
ab altero consule in Vestinis multiplex bellum
[11]
nec usquam vario eventu gestum est. nam et pervastavit
agros
[12]
et populando atque urendo tecta hostium sataque
in aciem invitos extraxit et ita proelio uno accidit
Vestinorum res, haudquaquam tamen incruento milite
suo, ut non in castra solum refugerent hostes sed iam
ne vallo quidem ac fossis freti dilaberentur in oppida,
situ urbium moenibusque se defensuri.
[13]
postremo oppida
quoque vi expugnare adortus primo Cutinam ingenti
ardore militum a vulnerum ira, quod haud fere quisquam integer proelio excesserat, scalis cepit, deinde
Cingiliam.
[14]
utriusque urbis praedam militibus, quod eos
neque portae nec muri hostium arcuerant, concessit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.