previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. Numquid potes invenire urbem miseriorem quam Atheniensium fuit, cum illam triginta tyranni divellerent ? Mille trecentos cives, optimum quem- que occiderant nec finem ideo faciebant, sed irritabat se ipsa saevitia. In qua civitate erat Areos pagos, religiosissimum iudicium, in qua senatus populus- que senatu similis, coibat cotidie carnificum triste collegium et infelix curia tyrannis angustabatur 1! Poteratne illa civitas conquiescere, in qua tot tyranni [p. 232] erant quot satellites 2 essent ? Ne spes quidem ulla recipiendae libertatis animis poterat offerri, nec ulli remedio locus apparebat contra tantam vim malorum. Unde enim miserae civitati tot Harmodios? [2] Socrates tamen in medio erat et lugentis patres consolabatur et desperantis de re publica exhortabatur et divitibus opes suas metuentibus exprobrabat seram periculosae avaritiae paenitentiam et imitari volentibus magnum circumferebat exemplar, eum inter triginta dominos liber incederet. [3] Hunc tamen Athenae ipsae in carcere occiderunt, et qui tuto insultaverat agmini tyrannorum, eius libertatem libertas non tulit. Licet scias et in adflicta re publica esse occasionem sapienti viro ad se proferendum et in florenti ac beata petulantiam,3 invidiam, mille alia inertia vitia regnare. [4] Utcumque ergo se res publica dabit, utcumque fortuna permittet, ita aut explicabimus nos aut contrahemus, utique movebimus nec alligati metu torpebimus. Immo ille vir fuerit, qui periculis undique imminentibus, armis circa et catenis frementibus non alliserit virtutem nec absconderit ; non est enim servare se obruere. [5] Vere, 4 ut opinor, Curius Dentatus aiebat, malle se esse mortuum quam vivere ; ultimum malorum est e vivorum numero exire, antequam moriaris. Sed faciendum erit, si in rei publicae tempus minus [p. 234] tractabile incideris, ut plus otio ac litteris vindices, nec aliter quam in periculosa navigatione subinde portum petas nec expectes, donec res te dimittant, sed ab illis te ipse diiungas.

1 angustabatur Gertz: angusta A.

2 Hermes after Madvig adds satis before satellites.

3 petulantiam Lipsius: pecuniam A.

4 vere added by Haupt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: