This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16. Sequitur pars, quae solet non immerito contristare et in sollicitudinem adducere. Ubi bonorum
exitus mali sunt, ubi Socrates cogitur in carcere mori,
Rutilius in exilio vivere, Pompeius et Cicero clientibus
suis praebere cervicem, Cato ille, virtutium viva
imago, incumbens gladio simul de se actum esse 1
ac de re publica palam facere, necesse est torqueri
[p. 276]
tam iniqua praemia fortunam persolvere. Et quid
sibi quisque tunc speret, cum videat pessima optimos
pati ? Quid ergo est ?
[2]
Vide quomodo quisque
illorum tulerit, et si fortes fuerunt, ipsorum illos
animo desidera, si muliebriter et ignave perierunt,
nihil perit ; aut digni sunt, quorum virtus tibi placeat,
aut indigni, quorum desideretur ignavia. Quid enim
est turpius quam si maximi viri timidos fortiter
monendo faciunt ? Laudemus totiens dignum laudibus et dicamus : " Tanto fortior, tanto felicior !
[3]
Omnes effugisti casus, livorem, morbum ; existi ex
custodia ; non tu dignus mala fortuna dis visus es,
sed indignus, in quem iam aliquid fortuna posset."
Subducentibus vero se et in ipsa morte ad vitam
respectantibus manus iniciendae sunt!
[4]
Neminem
flebo laetum, neminem flentem ; ille lacrimas meas
ipse abstersit, hic suis lacrimis effecit, ne ullis dignus
sit. Ego Herculem fleam, quod vivus uritur, aut
Regulum, quod tot clavis configitur, aut Catonem,
quod vulnera vulnerat 2 sua? Omnes isti levi temporis impensa invenerunt, quomodo aeterni fierent,
et ad immortalitatem moriendo venerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.