This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17. Est et illa sollicitudinum non mediocris materia,
si te anxie componas nec ullis simpliciter ostendas,
qualis multorum vita est, ficta, ostentationi parata ;
torquet enim adsidua observatio sui et deprendi
[p. 278]
aliter ac solet metuit. Nec umquam cura solvimur,
ubi totiens nos aestimari putamus quotiens aspici ;
nam et multa incidunt, quae invitos denudent, et,
ut bene cedat tanta sui diligentia, non tamen iucunda
vita aut secura est semper sub persona viventium.
[2]
At illa quantum habet voluptatis sincera et per se
inornata 1 simplicitas, nihil obtendens moribus suis !
Subit tamen et haec vita contemptus periculum, si
omnia omnibus patent ; sunt enim qui fastidiant
quicquid propius adierunt. Sed nec virtuti periculum
est, ne admota oculis revilescat, et satius est simplicitate contemni quam perpetua simulatione torqueri.
Modum tamen rei adhibeamus ; multum interest,
simpliciter vivas an neglegenter.
[3]
Multum et in se recedendum est; conversatio
enim dissimilium bene composita disturbat et renovat
adfectus et quicquid imbecillum in animo nec per-
curatum est exulcerat. Miscenda tamen ista et alter-
nanda sunt, solitudo et frequentia. Illa nobis faciet
hominum desiderium, haec nostri, et erit altera
alterius remedium; odium turbae sanabit solitudo,
taedium solitudinis turba.
[4]
Nec in eadem intentione aequaliter retinenda
mens est, sed ad iocos devocanda. Cum puerulis
Socrates ludere non erubescebat, et Cato vino laxabat
animum curis publicis fatigatum, et Scipio triumphale
[p. 280]
illud ac militare corpus movebat ad numeros, non
molliter se infringens, ut nune mos est etiam incessu
ipso ultra muliebrem mollitiam fluentibus, sed ut
antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora
virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum,
etiam si ab hostibus suis spectarentur.
[5]
Danda est
animis remissio ; meliores acrioresque requieti
surgent. Ut fertilibus agris non est imperandum—
cito enim illos exhauriet' numquam intermissa
fecunditas,—ita animorum impetus adsiduus labor
franget, vires recipient paulum resoluti et remissi;
nascitur ex assiduitate laborum animorum hebetatio
quaedam et languor.
[6]
Nec ad hoc tanta hominum cupiditas tenderet,
nisi naturalem quandam voluptatem haberet lusus
locusque, quorum frequens usus omne animis pondus
omnemque vim eripiet ; nam et somnus refectioni
necessarius est, hunc tamen si per diem noctemque
continues, mors erit. Multum interest, remittas ali-
quid an solvas !
[7]
Legum conditores festos instituerunt
dies, ut ad hilaritatem homines publice cogerentur,
tamquam necessarium laboribus interponentes temperamentum; et magni, ut dixi, viri quidam sibi
menstruas certis diebus ferias dabant, quidam nullum
non diem inter otium et curas dividebant. Qualem
Pollionem Asinium oratorem magnum meminimus,
quem nulla res ultra decumam detinuit ; ne epistulas
quidem post eam horam legebat, ne quid novae
[p. 282]
curae nasceretur, sed totius diei lassitudinem duabus
illis horis ponebat. Quidam medio die interiunxerunt
et in postmeridianas horas aliquid levioris operae
detulerunt. Maiores quoque nostri novam relatio-
nem post horam decumam in senatu fieri vetabant.
Miles vigilias dividit, et nox immunis est ab expeditione
redeuntium.
[8]
Indulgendum est animo dandumque subinde otium, quod alimenti ac virium loco
sit.
Et in ambulationibus apertis vagandum, ut caelo
libero et multo spiritu augeat attollatque se animus ;
aliquando vectatio iterque et mutata regio vigorem
dabunt convictusque et liberalior potio. Non num-
quam et usque ad ebrietatem veniendum, non ut
mergat nos, sed ut deprimat ; eluit enim curas et
ab imo animum movet et ut morbis quibusdam
ita tristitiae medetur ; Liberque non ob licentiam
linguae dictus est inventor vini, sed quia liberat
servitio curarum animum et adserit vegetatque et
audaciorem in omnis conatus facit.
[9]
Sed ut libertatis
ita vini salubris moderatio est. Solonem Arcesilanque
indulsisse vino credunt, Catoni ebrietas obiecta est ;
facilius efficiet, quisquis obiecit ei, crimen honestum
quam turpem Catonem. Sed nec saepe faciendum est,
ne animus malam consuetudinem ducat, et aliquando
tamen in exultationem libertatemque extrahendus
[p. 284]
tristisque sobrietas removenda paulisper.
[10]
Nam
sive Graeco poetae credimus 'aliquando et insanire
iucundum est,' sive Platoni 'frustra poeticas fores
compos sui pepulit,' sive Aristoteli' nullum magnum
ingenium sine mixtura dementiae fuit ' : non potest
grande aliquid et super ceteros loqui nisi mota mens.
[11]
Cum vulgaria et solita contempsit instinctuque sacro
surrexit excelsior, tunc demum aliquid cecinit grandius ore mortali. Non potest sublime quicquam et in
arduo positum contingere, quam diu apud se est;
desciscat oportet a solito et efferatur et mordeat
frenos et rectorem rapiat suum eoque ferat, quo per
se timuisset escendere.
[12]
Habes, Serene carissime, quae possint tranquillitatem tueri, quae restituere, quae subrepentibus
vitiis resistant. Illud tamen scito, nihil horum satis
esse validum rem imbecillam servantibus, nisi intenta
et adsidua cura circumit animum labentem.
1 per se inornata A: prorsus inornata Gertz: per se ornata inferior MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.