This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
Omnis vita servitium est. Adsuescendum est itaque
condicioni suae et quam minimum de illa querendum
et quicquid habet circa se commodi adprendendum ;
nihil tam acerbum est, in quo non aequus animus
solacium inveniat. Exiguae saepe areae in multos
usus discribentis arte patuerunt et quamvis angustum
pedem 1 dispositio fecit habitabilem. Adhibe ratio-
nem difficultatibus ; possunt et dura molliri et an-
gusta laxari et gravia scite ferentis minus premere.
1 angustum pedem A: angustam sedem Cornelissen. i.e., of the custodian who is chained to his prisoner, as Seneca shows in Epistles, v. 7: "quemadmodum eadem catena et custodiam et militem copulat, sic ista quae tam dissimilia sunt, pariter incedunt."
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.