previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. Sed nihil prodest privatae tristitiae causas abiecisse ; occupat enim nonnumquam odium generis humani. Cum cogitaveris, quam sit rara simplicitas et quam ignota innocentia et vix umquam, nisi eum expedit, fides, et occurrit tot scelerum felicium turba 1 et libidinis lucra damnaque pariter invisa et ambitio usque eo iam se suis non continens terminis, ut per turpitudinem splendeat : agitur animus in noctem et velut eversis virtutibus, quas nec sperare licet nec habere prodest, tenebrae oboriuntur. [2] In hoc itaque flectendi sumus, ut omnia vulgi vitia non invisa nobis sed ridicula videantur et Democritum potius imitemur quam Heraclitum. Hic enim, quotiens in publicum processerat, flebat, ille ridebat ; huic omnia quae agimus miseriae, illi ineptiae videbantur. Elevanda ergo omnia et facili animo ferenda ; humanius est deridere vitam quam deplorare. [3] Adice quod de humano quoque genere melius meretur qui ridet illud quam qui luget ; ille ei spei bonae aliquid relinquit, hic autem stulte deflet quae corrigi posse desperat. Et universa contemplanti maioris animi est qui risum non tenet quam qui lacrimas, quando lenis- simum adfectum animi movet et nihil magnum, nihil [p. 274] severum, ne miserum quidem ex tanto paratu putat. [4] Singula propter quae laeti ac tristes sumus sibi quisque proponat et sciet verum esse quod Bion dixit : omnia hominum negotia simillima initiis esse nec vitam illorum magis sanctam aut severam esse quam conceptum, in nihilum recidere de 2 nihilo natos. [5] Sed satius est publicos mores et humana vitia placide accipere nec in risum nec in lacrimas excidentem; nam alienis malis torqueri aeterna miseria est, alienis delectari malis voluptas inhumana, sicut illa inutilis humanitas flere, quia aliquis filium efferat, et frontem suam fingere. [6] In suis quoque malis ita gerere se oportet, ut dolori tantum des, quantum natura 3 poscit, non quantum consuetudo ; plerique enim lacrimas fundunt, ut ostendant, et totiens siccos oculos habent, quotiens spectator defuit, turpe iudicantes non flere, eum omnes faciant. Adeo penitus hoc se malum fixit, ex aliena opinione pendere, ut in simulationem etiam res simplicissima, dolor, veniat.

1 et occurrit tot scelerum felicium turba transposed by Hermes after Koch from a position after generis humani.

2 in nihilum recidere de added by Buecheler.

3 natura added by Gertz.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: