Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. missus hic comes, ut ante dictum est, cum
simplicitatem iuvenis incauti et suis haud immerito
suscensentis assentando indignandoque et ipse vicem
eius captaret, in omnia ultro suam offerens operam,
[2]
fide data arcana eius elicuit. fugam ad Romanos
Demetrius meditabatur; cui consilio adiutor deum
beneficio oblatus videbatur Paeoniae praetor, per
cuius provinciam spem ceperat elabi tuto posse.
[3]
hoc consilium extemplo et fratri proditur et auctore
eo indicatur patri.
[4]
litterae primum ad obsidentem
[p. 74]
Petram adlatae sunt. inde Herodorus—princeps1 hic amicorum Demetrii erat—in custodiam est
coniectus et Demetrius dissimulanter adservari
iussus.
[5]
haec super cetera tristem adventum in
Macedoniam regi fecerunt. movebant eum et
praesentia crimina: expectandos tamen, quos ad
exploranda omnia Romam miserat censebat.
[6]
his
anxius curis cum aliquot menses egisset, tandem
legati, iam ante praemeditati in Macedonia quae ab
Roma renuntiarent, venerunt;
[7]
qui super cetera
scelera falsas etiam litteras, signo adulterino T.
Quinctii signatas, reddiderunt regi.
[8]
deprecatio in
litteris erat si quid adulescens cupiditate regni
prolapsus secum egisset: nihil eum adversus suorum
quemquam facturum neque eum se esse2 qui ullius impii consilii auctor futurus videri possit.
[9]
hae litterae fidem Persei criminibus fecerunt. itaque
Herodorus extemplo diu excruciatus sine indicio rei
ullius in tormentis moritur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.