Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. ver procellosum eo anno fuit. pridie Parilia,1 medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit, signa
aenea in Capitolio deiecit,
[2?]
forem ex aede Lunae quae
in Aventino est raptam tulit et in posticis parietibus
Cereris templi adfixit, signa alia in circo maximo cum
columnis quibus superstabant evertit,
[3]
fastigia aliquot
templorum a culminibus abrupta foede dissipavit.
itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique
haruspices iusserunt.
[4]
simul procuratum est quod
tripedem mulum Reate natum nuntiatum erat, et a
Formiis2 aedem Apollinis Caietae de caelo tactam. [p. 6]
ob ea prodigia viginti hostiis maioribus sacrificatum3 est4 et diem unum supplicatio fuit.
[5]
per eos dies ex litteris A. Terentii propraetoris
cognitum P. Sempronium in ulteriore provincia, cum
plus annum aeger fuisset, mortuum esse. eo
maturius in Hispaniam praetores iussi proficisci.
[6]
legationes deinde transmarinae in senatum introductae sunt, primae5 Eumenis et Pharnacis regum et Rhodiorum querentium de Sinopensium clade.
[7]
Philippi quoque legati et6 Achaeorum et Lacedaemoniorum sub idem tempus venerunt. iis prius Marcio audito, qui ad res Graeciae Macedoniaeque visendas missus erat, responsa data sunt.
[8]
Asiae
regibus ac Rhodiis responsum est legatos ad eas res
visendas senatum missurum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.