Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16. dicenti haec lacrimae simul spiritum et
vocem intercluserunt. Philippus summotis iis paulisper collocutus cum amicis pronuntiavit,
[2?]
non verbis
[p. 52]
se nec unius horae disceptatione causam eorum1 diiudicaturum, sed inquirendo in utriusque vitam ac
mores,2
[3]
et dicta factaque in magnis parvisque rebus observando, ut omnibus appareret noctis proximae crimen facile revictum, suspectam nimiam3 cum Romanis Demetrii gratiam esse. haec maxime vivo Philippo velut semina iacta sunt Macedonici belli, quod cum Perseo gerendum erat.
[4]
consules ambo in Ligures, quae tum una consularis
provincia erat, proficiscuntur. et quia prospere ibi
res gesserunt, supplicatio in unum diem decreta est.
[5]
Ligurum duo milia fere ad extremum finem provinciae
Galliae, ubi castra Marcellus habebat, venerunt uti
reciperentur orantes. Marcellus opperiri eodem loco
Liguribus iussis senatum per litteras consuluit.
[6]
senatus rescribere M. Ogulnium praetorem Marcello
iussit verius fuisse consules, quorum provincia esset,
quam se quid e re publica esset decernere;4 tum quoque non placere nisi5 per deditionem Ligures recipi, et receptis arma adimi atque eos ad consules6 mitti senatum aequum censere.
[7]
praetores eodem tempore, P. Manlius in ulteriorem
Hispaniam, quam et priore praetura provinciam
[p. 54]
obtinuerat, Q. Fulvius Flaccus in citeriorem pervenit,7 exercitumque ab A.8 Terentio accepit: nam ulterior morte P. Sempronii proconsulis sine imperio fuerat.
[8]
Fulvium Flaccum oppidum Hispanum Vrbicuam
nomine oppugnantem Celtiberi adorti sunt. dura
ibi proelia aliquot facta, multi Romani milites et
vulnerati et interfecti sunt. vicit perseverantia
Fulvius, quod nulla vi abstrahi ab obsidione potuit:
[9]
Celtiberi fessi proeliis variis abscesserunt. urbs
amoto auxilio eorum intra paucos dies capta et
direpta est: praedam militibus praetor concessit.
[10]
Fulvius hoc oppido capto, Manlius exercitu tantum
in unum coacto qui dissipatus fuerat, nulla alia
memorabili gesta re, exercitus9 in hiberna deduxerunt.
[11]
haec ea aestate in Hispania gesta. Terentius qui ex ea provincia decesserat ovans urbem iniit. translatum argenti pondo novem milia trecenta viginti, auri octoginta pondo et duo, coronae aureae sexaginta septem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.