Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. inter haec vis omnis belli versa in Capuam
erat; obsidebatur tamen acrius quam oppugnabatur,
nec aut famem tolerare servitia ac plebs poterant
aut mittere nuntios ad Hannibalem per custodias
tam artas.
[2]
inventus est Numida qui acceptis litteris
evasurum se professus praestaret promissum. per
media Romana castra nocte egressus spem accendit
Campanis, dum aliquid virium superesset, ab omni
parte eruptionem temptandi.
[3]
ceterum in multis
certaminibus equestria proelia ferme prospera faciebant, pedite1 superabantur. sed nequaquam tam laetum vincere quam triste vinci ulla parte erat ab
obsesso et prope expugnato hoste.
[4]
inita tandem
ratio est ut quod viribus deerat arte aequaretur. ex
omnibus legionibus electi sunt iuvenes maxime vigore
ac levitate corporum veloces; eis parmae breviores
quam equestres et septena iacula quaternos longa
pedes data, praefixa ferro quale hastis velitaribus
inest.
[5]
eos singulos in equos suos accipientes equites
adsuefecerunt et vehi post sese et desilire perniciter,
ubi datum signum esset.
[6]
postquam2 adsuetudine cotidiana satis intrepide fieri visum est, in campum
qui medius inter castra murumque erat adversus
[p. 16]
instructos Campanorum equites processerunt,
[7?]
et,3 ubi ad coniectum teli ventum est, signo dato velites desiliunt. pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit, iaculaque cum impetu alia
super alia emittunt.
[8]
quibus plurimis in equos virosque passim coniectis permultos volneraverunt;
pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata
iniectum est, et in perculsum hostem equites invecti
fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt.
[9]
inde equitatu quoque superior Romana res fuit;
institutum4 ut velites in legionibus essent.
[10]
auctorem peditum equiti inmiscendorum centurionem Q. Navium ferunt,5 honorique id ei apud imperatorem fuisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.