previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. per idem tempus cum in arce Tarentina vix inopia tolerabilis esset, spem omnem praesidium quod ibi erat Romanum praefectusque praesidii atque arcis M. Livius in commeatibus ab Sicilia missis habebant, [2?] qui ut tuto praeterveherentur oram Italiae, classis viginti ferme navium Regii stabat. [3] praeerat classi commeatibusque D. Quinctius, obscuro genere ortus, ceterum multis fortibus factis militari gloria inlustris. [4] primo quinque naves, quarum maximae [p. 146] duae triremes, a Marcello ei traditae erant;1 postea2 rem impigre saepe gerenti tres additae quinqueremes; [5] postremo ipse a sociis Reginisque et a Velia et a Paesto debitas ex foedere exigendo, classem viginti navium, sicut ante dictum est, efficit. [6] huic ab Regio profectae classi Democrates cum pari navium Tarentinarum numero quindecim milia ferme ab urbe ad Sapriportem obvius fuit. [7] velis tum forte inprovidus futuri certaminis Romanus veniebat; sed circa Crotonem Sybarimque suppleverat remigio navis, instructamque et armatam egregie pro magnitudine navium classem habebat. [8] et tum forte sub idem3 tempus et venti vis omnis cecidit et hostes in conspectu fuere, ut ad componenda armamenta expediendumque remigem ac militem ad imminens certamen satis temporis esset. [9] raro alias tantis animis iustae concurrerunt classes, quippe cum in maioris discrimen rei quam ipsae erant pugnarent, [10?] Tarentini, ut recuperata urbe ab Romanis post centesimum prope annum, arcem etiam liberarent, spe commeatus quoque hostibus, si navali proelio possessionem maris ademissent, interclusuros,4 Romani, [11?] ut retenta possessione arcis ostenderent non vi ac virtute, sed proditione ac furto Tarentum amissum.

[12] Itaque ex utraque parte signo dato cum rostris [p. 148] concurrissent neque retro navem inhiberent nec5 dirimi ab se hostem paterentur, quam quis indeptus navem erat ferrea iniecta manu, ita conserebant ex propinquo pugnam ut non missilibus tantum, sed gladiis etiam prope conlato pede gereretur res. [13] prorae inter se iunctae haerebant, puppes alieno remigio circumagebantur. ita in arto stipatae erant naves ut vix ullum telum in mari6 vanum intercideret; frontibus velut pedestris7 acies urgebant, perviaeque naves pugnantibus erant. [14] insignis tamen inter ceteras pugna fuit duarum quae primae agminum concurrerant inter se. [15] in Romana nave ipse Quinctius erat, in Tarentina Nico, cui Perconi fuit cognomen, non publico modo sed privato etiam odio invisus atque infestus Romanis, quod eius factionis erat quae Tarentum Hannibali prodiderat. [16] hic Quinctium simul pugnantem hortantemque suos incautum hasta transfigit. ille ut8 praeceps cum armis procidit ante proram, [17?] victor Tarentinus in turbatam duce amisso navem inpigre transgressus cum summovisset hostis, et prora iam Tarentinorum esset, puppim male conglobati tuerentur Romani, repente et alia a puppe triremis hostium apparuit; [18] ita in medio circumventa Romana navis capitur. [p. 150] hinc ceteris terror iniectus, ubi9 praetoriam navem10 captam videre; fugientesque passim aliae in alto mersae, aliae in terram remis abreptae mox praedae fuere Thurinis Metapontinisque. [19] ex onerariis, quae cum commeatu sequebantur, perpaucae in potestatem hostium venere; aliae ad incertos ventos hinc atque illinc obliqua transferentes vela in altum evectae sunt.

[20] nequaquam pari fortuna per eos dies Tarenti res gesta. nam ad quattuor milia hominum frumentatum egressa cum in agris passim vagarentur, [21?] Livius, qui arci praesidioque Romano praeerat, intentus in omnis occasiones gerendae rei, C. Persium, inpigrum virum, cum duobus milibus et quingentis11 armatorum ex arce emisit, [22?] qui vage effusos per agros palatosque adortus cum diu passim cecidisset, paucos ex multis, trepida fuga incidentis semiapertis portarum foribus, in urbem compulit, neque multum afuit quin12 urbs eodem impetu caperetur. [23] ita aequatae res ad Tarentum, Romanis victoribus terra, Tarentinis13 mari. frumenti spes, quae in oculis fuerat, utrosque frustrata pariter.

1 erant P(1)JK Aldus, Froben, but all add habuit.

2 A.U.C. 544

3 idem, AJK Aldus, Froben add fere.

4 spe . . . interclusuros P(3): spem . . . interclusuri A3JK Aldus, Froben.

5 A.U.C. 544

6 mari P(1) Aldus, Froben: mare JK Forchhammer.

7 pedestris P(1)JK Aldus, Conway: pedestres Fabri, Madvig.

8 Ille ut A3JK Conway: ille atque P(1)Aldus, Froben: atque ille ruperti, Madvig.

9 ubi Wölfflin: uti M2 Conway: utin P(3): ut C2BDAJK Aldus, Froben.

10 A.U.C. 544

11 et quingentis (=D) Alschefski: et P(3): om. BDAJK Aldus, Froben.

12 neque multum afuit quin (after Alschefski) Madvig, a lost line: ne P(3)JK Aldus, Froben.

13 terra, Tarentinis z: terra x: om. P(1)J, a lost line: cartaginensibus K: terra, Carthaginiensibus Conway.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (51 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.29
  • Cross-references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Livius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nico
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Persius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praetorium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, D. Quinctius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacriportus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sapriportus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sybaris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tarentini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Velia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Democrates
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), NAVIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PAESTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TARENTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VELIA
    • Smith's Bio, Cono'neus
    • Smith's Bio, Macatus, M. Li'vius
    • Smith's Bio, Nicon or Nicon Percon
    • Smith's Bio, Pe'rsius
    • Smith's Bio, Qui'ntius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (25):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: