previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. Laevinus veris principio a Corcyra profectus navibus superato Leucata promunturio cum venisset Naupactum, Anticyram inde se petiturum edixit, ut praesto ibi Scopas Aetolique essent. [p. 100] [2] sita Anticyra est in Locride1 laeva parte sinum2 Corinthiacum intranti; [3] breve terra iter eo, brevis navigatio ab Naupacto est. tertio ferme post die utrimque oppugnari coepta est. gravior a mari oppugnatio erat, quia et tormenta machinaeque omnis generis in navibus erant, et Romani inde oppugnabant. Itaque intra paucos dies recepta urbs per deditionem Aetolis traditur, praeda ex pacto Romanis cessit. [4] litterae interea Laevino redditae consulem eum absentem declaratum, et successorem venire P. Sulpicium; ceterum diuturno ibi morbo inplicitus serius spe omnium Romam venit.

[5] M. Marcellus cum idibus Martiis consulatum3 inisset, senatum -eo die moris modo causa habuit, professus nihil se absente conlega neque de re publica neque de provinciis acturum. [6] scire se frequentis Siculos prope urbem in villis obtrectatorum suorum esse; quibus tantum abesse ut per se non liceat palam Romae crimina edita4 ab inimicis volgare, [7?] ut, ni simularent aliquem sibi timorem absente conlega dicendi de consule esse, ipse eis extemplo daturus senatum fuerit. ubi quidem conlega venisset, non passurum quicquam prius agi quam ut Siculi in [p. 102] senatum introducantur. [8] dilectum prope a M.5 Cornelio per totam Siciliam habitum, ut quam plurimi questum de se Romam venirent; eundem litteris falsis urbem inplesse, bellum in Sicilia esse, ut suam laudem minuat. [9] moderati animi gloriam eo die adeptus consul senatum dimisit; ac prope iustitium omnium rerum futurum videbatur donec alter consul ad urbem venisset.

[10] otium, ut solet, excitavit plebis rumores: belli diuturnitatem6 et vastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset Hannibal, exhaustam dilectibus Italiam et prope7 quotannis8 caesos exercitus querebantur, [11?] et consules bellicosos ambo viros acresque nimis et feroces creatos qui vel in pace tranquilla bellum excitare possent, nedum in bello respirare civitatem forent passuri.

1 Locride z: locide P: same or loci de (3)B2JKx: Phocide cellarius.

2 A.U.C. 543

3 A.U.C. 544

4 edita Madvig, Emend.: edita ficta P(3)A3: edicta ficta BD: edicta facta AJKx: edita fictaque z Aldus: ficta ussing.

5 A.U.C. 544

6 diuturnitatem axx: -tate P(1)JK Aldus.

7 prope Gronovius: pro re P(1)jz: per te K: pro rep. Aldus.

8 quotannis Gronovius: quodannis P: quod cannis P2(3) (cannensis AJKz): cannis Aldus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
hide References (39 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
  • Cross-references to this page (22):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: