This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
In his operibus consiliisque biduum consumitur. tertio die magna iam pars operis Caesaris processerat. illi impediendae reliquae munitionis causa hora circiter viiii signo dato legiones educunt aciemque sub [2] castris instruunt. Caesar ab opere legiones revocat, equitatum omnem convenire iubet, aciem instruit; contra opinionem enim militum famamque omnium videri proelium defugisse magnum detrimentum adferebat. [3] sed eisdem de causis, quae sunt cognitae, quominus dimicare vellet, movebatur, atque hoc etiam magis, quod spatii brevitas etiam in fugam coniectis adversariis non multum ad summam victoriae iuvare poterat. [4] non enim amplius pedum milibus duobus a castris castra distabant. hinc duas partes acies occupabant duae; tertia vacabat ad incursum atque impetum militum relicta. [5] si proelium committeretur, propinquitas castrorum celerem superatis ex fuga receptum dabat. hac de causa constituerat signa inferentibus resistere, prior proelio non lacessere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.