This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Caesar exploratis regionibus albente caelo omnes copias castris educit, magnoque circuitu nullo certo itinere exercitum ducit. nam quae itinera ad Hiberum atque Otogesam pertinebant, castris hostium oppositis [2] tenebantur. ipsi erant transcendendae valles maximae ac difficillimae, saxa multis locis praerupta iter impediebant, ut arma per manus necessario traderentur militesque inermes sublevatique alii ab aliis magnam [3] partem itineris conficerent. sed hunc laborem recusabat nemo, quod eum omnium laborum finem fore existimabant, si hostem Hibero intercludere et frumento prohibere potuissent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.