This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Divulgato Domiti consilio milites, qui erant Corfinii, primo vesperi secessionem faciunt atque ita inter se per tribunos militum centurionesque atque honestissimos sui generis colloquuntur: [2] obsideri se a Caesare; opera munitionesque prope esse perfectas; ducem suum Domitium, cuius spe atque fiducia permanserint, proiectis omnibus fugae consilium capere; debere se suae [3] salutis rationem habere. ab his primo Marsi dissentire incipiunt eamque oppidi partem quae munitissima videretur occupant, tantaque inter eos dissensio exsistit, ut [4] manum conserere atque armis dimicare conentur; post paulo tamen internuntiis ultro citroque missis, quae [5] ignorabant, de L. Domiti fuga cognoscunt. itaque omnes uno consilio Domitium productum in publicum circumsistunt et custodiunt, legatosque ex suo numero ad Caesarem mittunt: sese paratos esse portas aperire, quaeque imperaverit facere, et L. Domitium vivum in eius potestatem tradere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.