This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Eo biduo Caesar cum equitibus dcccc, quos sibi praesidio reliquerat, in castra pervenit. pons, qui fuerat tempestate interruptus, paene erat refectus; [2] hunc noctu perfici iussit. ipse cognita locorum natura ponti castrisque praesidio sex cohortes relinquit atque omnia impedimenta et postero die omnibus copiis triplici instructa acie ad Ilerdam proficiscitur et sub castris Afrani consistit et ibi paulisper sub armis moratus facit aequo loco pugnandi potestatem. potestate facta Afranius copias educit et in medio colle sub [3] castris constituit. Caesar ubi cognovit per Afranium stare, quominus proelio dimicaretur, ab infimis radicibus montis intermissis circiter passibus cccc castra facere constituit, [4] et, ne in opere faciundo milites repentino hostium incursu exterrerentur atque opere prohiberentur, vallo muniri vetuit, quod eminere et procul videri necesse erat, sed a fronte contra hostem [5] pedum xv fossam fieri iussit. et prima et secunda acies in armis, ut ab initio constituta erat, permanebat; post hos opus in occulto a iii acie fiebat. sic omne prius est perfectum opus, quam intellegeretur ab Afranio [6] castra muniri. sub vesperum Caesar intra hanc fossam legiones reducit atque ibi sub armis proxima nocte conquiescit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.