This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem, ubi castra Petreius atque Afranius habebant, planities circiter passuum ccc, atque in hoc fere medio spatio [2] tumulus erat paulo editior. quem si occupavisset Caesar et communivisset, ab oppido et ponte et commeatu omni, quem in oppidum contulerant, se interclusurum adversarios confidebat. [3] hoc sperans legiones iii ex castris educit acieque in locis idoneis structa unius legionis antesignanos procurrere atque eum tumulum occupare [4] iubet. qua re cognita celeriter, quae in statione pro castris erant Afrani cohortes, breviore itinere ad eundem [5] occupandum locum mittuntur. contenditur proelio, et, quod prius in tumulum Afraniani venerant, nostri repelluntur atque aliis submissis subsidiis terga vertere seque ad signa legionum recipere coguntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.