This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Erant, ut supra demonstratum est, legiones Afrani iii, Petrei duae, praeterea scutatae citerioris provinciae et caetratae ulterioris Hispaniae cohortes circiter lxxx equitumque utriusque provinciae circiter v milia. [2] Caesar legiones in Hispaniam praemiserat VI; auxilia peditum †nulla†, equitum iii milia, quae omnibus superioribus bellis habuerat, et parem ex Gallia numerum, quam ipse pacaverat, nominatim ex omnibus civitatibus nobilissimo et fortissimo quoque evocato; huc optimi generis hominum ex Aquitanis montanisque, qui Galliam provinciam attingunt, ... adiecerat. [3] audierat Pompeium per Mauretaniam cum legionibus iter in Hispaniam facere confestimque esse venturum. simul a tribunis militum centurionibusque mutuas pecunias sumpsit; has exercitui distribuit. [4] quo facto duas res consecutus est, quod pignore animos centurionum devinxit, et largitione militum voluntates redemit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.