previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. [18] num igitur in hoc officio, quod fuit praecipue meum, sententia mea reprehenditur? rem maximam fuisse1 summi2que periculi, non solum a fame3, sed etiam a caede4 incendiis vastitate, nemo negat, cum ad causam caritatis accederet iste speculator communium miseriarum, qui semper ex5 rei publicae malis sceleris sui faces inflammaret. negat6 oportuisse quicquam uni extra ordinem decerni7. non iam tibi sic respondebo ut ceteris, Cn. Pompeio plurima, periculosissima, maxima mari terraque bella extra ordinem esse commissa: quarum rerum si quem paeniteat, eum victoriae populi Romani paenitere. [19] non ita tecum ago; cum his8 haec a me haberi oratio potest9 qui ita disputant, se, si qua res ad unum deferenda sit, ad Cn. Pompeium delaturos potissimum; sed se extra ordinem nihil cuiquam dare; cum10 Pompeio datum sit, id se pro dignitate hominis ornare et tueri solere. Horum ego sententiam ne laudem impedior Cn. Pompei triumphis, quibus ille, cum esset extra ordinem ad patriam defendendam vocatus, auxit nomen populi Romani imperiumque honestavit: constantiam probo, qua mihi quoque utendum fuit, quo ille auctore extra ordinem bellum cum Mithridate Tigraneque gessit. [20] sed cum illis possum tamen aliquid disputare: tua vero quae tanta impudentia est ut audeas dicere extra ordinem dari nihil cuiquam oportere? qui cum lege nefaria Ptolomaeum11, regem Cypri, fratrem regis Alexandrini, eodem iure regnantem causa incognita publicasses, populumque Romanum scelere obligasses, cum in eius regnum bona fortunas patrocinium1213 huius imperi inmisisses, cuius cum patre avo maioribus societas nobis et amicitia fuisset, huius pecuniae deportandae et, si ius14 suum defenderet, bello gerendo M. Catonem praefecisti. [21] dices: quem virum! sanctissimum, prudentissimum, fortissimum, amicissimum rei publicae, virtute, consilio, ratione vitae mirabili ad laudem et prope singulari! sed quid ad te, qui negas esse verum quemquam ulli rei publicae15 extra ordinem praefici?


1 fuisse potuisse PBt

2 summi summique Muell.: et summi Momms.

3 a fame Halm (§ 25): ea me PBt: eam HGMke

4 cedibus GMe

5 ex P1: in P2 rell.

6 Negat et negas et negant coni. Halm: negatis Lahmeyer: num Sed negas?

7 decerni dari D. Serruys: decerna P1

8 his iis Muell.

9 potest Hbς: est P rell. praeter GMe (posset): habenda oratio est cod. Car. Steph. et in mg t

10 cum quod Karsten

11 Ptolomaeum codd.: Ptolem. k edd. (Sest. § 57)

12 patrocinium codd.

13 'oxymori figura' Lange): latrocinium post Nauger. edd.: patrimonium, 〈vim〉 A. C. Clark

14 si ius Halm: si quis codd.

15 negotio rei pub. b2: rei pub. parti coni. Muell.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: