previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. [82] quid? si ne scriptum quidem umquam1 est in ista ipsa rogatione, quam se Fidulius negat scivisse, tu autem, ut acta tui praeclari tribunatus hominis dignitate cohonestes, auctorem2 amplexeris3sed tamen, si nihil de me tulisti quo minus essem non modo in civium numero, sed etiam in eo loco in quo me honores populi Romani conlocarunt, tamenne eum tua voce violabis quem post nefarium scelus consulum superiorum tot vides iudiciis senatus, populi Romani, Italiae totius honestatum, quem ne tunc4 quidem cum aberam negare poteras esse tua lege senatorem? Vbi enim tuleras ut mihi aqua et igni5 interdiceretur? quod C. Gracchus de P. Popilio, Saturninus de Metello tulit, homines seditiosissimi de optimis ac fortissimis civibus: non6 ut esset interdictum, quod ferri non poterat, tulerunt, sed ut interdiceretur. Vbi cavisti ne meo me7 loco censor in senatum legeret? quod de omnibus, etiam quibus damnatis8 interdictum est, scriptum est in legibus. [83] quaere haec9 ex Clodio, scriptore legum tuarum, iube adesse; latitat omnino, sed, si requiri iusseris, invenient hominem apud sororem tuam occultantem se capite demisso. sed si patrem tuum, civem medius fidius egregium dissimilemque vestri, nemo umquam sanus exsulem appellavit, qui, cum de eo tribunus plebis promulgasset, adesse propter iniquitatem illius Cinnani temporis noluit, eique imperium est abrogatumsi in illo poena legitima turpitudinem non habuit propter vim temporum, in me, cui dies dicta numquam est, qui reus non fui, qui numquam sum a tribuno plebis citatus, damnati poena esse potuit, ea praesertim quae ne in ipsa quidem rogatione praescripta10 est?


1 usquam Gulielm.

2 auctorem codd.: auctoritatem vulg.

3 amplexeris codd. praeter Me (amplecteris)

4 tunc codd. praeter HbcM (tum) k (tu)

5 igni P1: ignis rell.

6 tulit. Homines ... civibus. non Muell.

7 me om. P1

8 quibusdam codd.

9 haec PBb: hoc rell.

10 proscripta Graevius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: