46.
[120]
quid? si qui similis istius
—neque enim iam deerunt qui imitari velint—aliquem1 mei
dissimilem, cui res publica non tantum debeat, per vim
adflixerit, domum eius per pontificem dedicaverit, id vos
ista auctoritate constituetis ratum esse oportere? dicitis2:
'quem reperiet3 pontificem?' quid? pontifex et tribunus4
plebis idem esse non potest? M. Drusus, ille clarissimus
vir, tribunus plebis, pontifex fuit. ergo si is Q. Caepionis,
inimici sui, postem aedium tenuisset et pauca verba fecisset,
aedes Caepionis essent dedicatae?
[121]
nihil loquor de pontificio
iure, nihil de ipsius5 verbis dedicationis, nihil de religione,
caerimoniis6; non dissimulo me nescire ea quae, etiam si
scirem, dissimularem, ne aliis molestus, vobis etiam curiosus
viderer; etsi effluunt multa ex vestra disciplina quae etiam
ad nostras auris saepe permanant. postem teneri in dedicatione
oportere videor audisse templi; ibi enim postis est
ubi templi aditus et7 valvae. ambulationis postis nemo
umquam tenuit in dedicando; simulacrum autem aut aram
si dedicasti, sine religione loco moveri potest. sed iam hoc
dicere tibi non licebit, quoniam pontificem postem tenuisse
dixisti.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.