7. ego denique
non solum ab operis tuis impulsu tuo nominabar, sed
etiam, depulsis ac dissipatis tuis copiis, a populo Romano
universo, qui tum in Capitolium convenerat, cum illo die
minus valerem, in senatum nominatim vocabar.
[16]
veni exspectatus;
multis iam sententiis dictis rogatus sum sententiam;
dixi rei publicae saluberrimam, mihi necessariam.
petebatur a me frumenti copia, annonae vilitas: possem
aliquid in ea re necne ratio1 non habebatur. flagitabar bonorum
expostulatione: improborum convicia sustinere non
poteram. delegavi amico locupletiori, non quo illi ita de
me merito onus illud imponerem—succubuissem enim potius
ipse—sed quia videbam id quod omnes, quod nos de Cn.
Pompeio polliceremur, id illum fide consilio virtute auctoritate
felicitate denique sua facillime perfecturum.
[17]
itaque
sive hunc di immortales fructum mei reditus populo Romano
tribuunt2, ut, quem ad modum discessu meo frugum
inopia, fames, vastitas, caedes, incendia, rapinae, scelerum
impunitas, fuga, formido, discordia fuisset, sic reditu ubertas
agrorum, frugum copia, spes oti, tranquillitas animorum,
iudicia, leges, concordia populi, senatus auctoritas mecum
simul reducta videantur3, sive egomet aliquid adventu meo,
consilio, auctoritate4, diligentia pro tanto beneficio populi
Romani5 praestare debui: praesto, promitto, spondeo,—nihil
dico amplius, hoc quod satis est huic tempori dico,—rem
publicam annonae nomine in id discrimen quo6 vocabatur
non esse venturam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.