2. ac primum illud a te, homine vesano ac furioso, requiro,
quae te tanta poena tuorum scelerum flagitiorumque vexet ut
hos talis viros,—qui non solum consiliis suis sed etiam specie
ipsa dignitatem rei publicae1 sustinent,—quod ego in sententia
dicenda salutem civium cum honore Cn. Pompei coniunxerim
mihi esse iratos, et aliud2 de summa religione hoc tempore
sensuros ac me absente senserint arbitrere?
[4]
'fuisti,'
inquit, 'tum3 apud pontifices superior, sed iam, quoniam te
ad populum contulisti, sis inferior necesse est.' itane vero?
quod in imperita multitudine est vitiosissimum, varietas et
inconstantia et crebra tamquam tempestatum sic sententiarum
commutatio, hoc tu4 ad hos transferas, quos ab inconstantia
gravitas, a libidinosa sententia certum et definitum
ius religionum, vetustas exemplorum, auctoritas litterarum
monumentorumque deterret? 'tune es ille,' inquit, 'quo
senatus carere non potuit, quem boni luxerunt, quem res
publica desideravit, quo restituto senatus auctoritatem restitutam
putabamus quam primum adveniens prodidisti?'
nondum de mea sententia dico: impudentiae primum5 respondebo
tuae.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.