[139]
quae si omnia e Ti. Coruncani1
scientia, qui peritissimus pontifex fuisse dicitur, acta esse constaret2,
aut si M. Horatius ille pulvillus, qui, cum eum3 multi
propter invidiam fictis religionibus impedirent, restitit et constantissima
mente Capitolium dedicavit, huius modi alicui
dedicationi praefuisset, tamen in scelere religio non valeret,
ne4 valeat id quod imperitus adulescens, novus sacerdos, sororis
precibus, matris minis adductus, ignarus, invitus, sine conlegis,
sine libris, sine auctore, sine fictore, furtim, mente ac lingua
titubante fecisse dicatur: praesertim cum iste impurus atque
impius hostis omnium religionum, qui contra fas et inter
viros saepe mulier et inter mulieres vir fuisset, ageret illam
rem ita raptim et turbulente uti neque mens neque vox
neque lingua consisteret?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.