previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

52. an tu auderes quaerere ex P. Servilio aut ex M. Lucullo, quorum ego consilio atque auctoritate rem publicam consul ex vestris manibus ac faucibus1 eripui, quibusnam verbis aut quo rituprimum hoc dicocivis domum consecrares, deinde civis eius cui princeps senatus, tum autem ordines omnes, deinde Italia tota, post cunctae gentes testimonium huius urbis atque imperi conservati dedissent? [133] quid diceres, o nefanda et perniciosa labes civitatis? 'ades, Luculle, ades Servili2, dum dedico domum Ciceronis, ut mihi praeeatis postemque teneatis!' es tu quidem cum audacia tum impudentia singulari, sed tibi tamen oculi, vultus, verba cecidissent, cum te viri, qui sua dignitate personam populi3 Romani atque auctoritatem imperi sustinerent, verbis gravissimis proterruissent, neque sibi fas esse dixissent furori interesse tuo atque in patriae parricidio exsultare4. [134] quae cum videres, tum te ad tuum adfinem non delectum a te, sed relictum a ceteris contulisti. quem ego tamen credo, si est ortus ab illis quos memoriae proditum est ab ipso hercule perfuncto iam laboribus sacra didicisse5, in viri fortis aerumnis non ita crudelem fuisse ut in vivi etiam6 et spirantis7 capite bustum8 suis manibus imponeret9; qui aut nihil dixit nec fecit omnino, poenamque hanc maternae temeritatis tulit ut mutam10 in delicto11 personam nomenque praeberet, aut, si dixit aliquid verbis haesitantibus postemque tremebunda manu tetigit, certe nihil rite, nihil caste, nihil more institutoque perfecit. viderat ille Murenam, vitricum suum, consulem designatum, ad me consulem cum Allobrogibus communis exiti indicia adferre, audierat ex illo se a me bis salutem accepisse, separatim semel, iterum cum universis. [135] qua re quis est qui existimare possit huic novo pontifici, primam hanc post sacerdotium initum religionem instituenti vocemque mittenti, non et linguam obmutuisse et manum obtorpuisse et mentem debilitatam metu concidisse, praesertim cum ex conlegio tanto non regem, non flaminem, non pontificem videret, fierique particeps invitus alieni sceleris cogeretur, et gravissimas poenas adfinitatis impurissimae sustineret?


1 faucibus b ed. R.: facibus codd. pler.

2 Ades Luc. ades Serv. bk: Ades, ades, Luc. Serv. P2BHw

3 populi codd.: populi Romani ed. R. (P.R.)

4 exsultare Koch. auct. Muell.: et scelere codd.: excellere Bait.

5 didicisse k Serv. ad Aen. viii. 269: dedisse rell.

6 in vivi etiam codd.: in viventis etiam Arusianus

7 et spirantis M, Arus.: et iam sp. ς: spirantis P rell. praeter G (si irantis) e (surantis)

8 capite bustum Garat. (caput bustum bk): capitibus tum codd.

9 imponeretur k

10 mutam Naugerius (1): mutuam codd.

11 in alieno delicto Koch

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: