previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. sed quaero in ipsa sententia, quoniam princeps ego sum eius atque auctor, quid reprendatur1. Vtrum causa novi consili capiendi non fuit, an meae partes in ea causa non praecipuae fuerunt, an alio potius confugiendum fuit nobis2? quae causa maior quam fames esse potuit, quam seditio, quam consilia tua tuorumque, qui facultate oblata ad imperitorum animos incitandos renovaturum te tua illis funesta latrocinia ob annonae3 causam4 putasti5? [11] frumentum provinciae frumentariae partim non habebant, partim in alias terras, credo, propter avaritiam6 venditorum7 miserant, partim, quo gratius esset tum cum in ipsa fame subvenissent, custodiis suis clausum continebant, ut subito novum8 mitterent. res erat non in opinione dubia, sed in praesenti9 atque ante oculos proposito periculo, neque id coniectura prospiciebamus, sed iam experti videbamus. nam cum ingravesceret annona, ut iam plane inopia ac fames non caritas timeretur, concursus est ad templum Concordiae factus, senatum illuc vocante Metello consule. qui si verus fuit ex dolore hominum et fame, certe consules causam suscipere, certe senatus aliquid consili capere potuit10; sin causa fuit annona, seditionis quidem instimulator et concitator tu fuisti, nonne id agendum nobis omnibus fuit ut materiem subtraheremus furori tuo? [12] quid? si utrumque fuit, ut et fames stimularet homines et tu in hoc ulcere11 tamquam inguen exsisteres, nonne fuit eo maior adhibenda medicina quae et illud nativum et hoc inlatum12 malum sanare posset? erat igitur et praesens caritas et futura fames; non est satis; facta lapidatio est. si ex dolore plebei13 nullo incitante, magnum malum; si P. Clodi impulsu, usitatum hominis facinerosi14 scelus; si utrumque, ut et res esset ea quae sua sponte multitudinis animos incitaret, et parati atque armati seditionis duces, videturne ipsa res publica et consulis auxilium implorasse et senatus fidem? atquin utrumque fuisse perspicuum est; difficultatem annonae summamque inopiam rei frumentariae, ut homines non iam diuturnam caritatem, sed ut famem plane timerent, nemo negat: hanc istum oti et pacis hostem causam arrepturum fuisse ad incendia caedis rapinas nolo, pontifices, suspicemini, nisi videritis. [13] qui sunt homines a Q. Metello, fratre tuo, consule in senatu palam nominati, a quibus ille se lapidibus adpetitum, etiam percussum esse dixit? L. Sergium et M. Lollium nominavit. quis est iste Lollius? qui sine ferro ne nunc quidem tecum est, qui te tribuno plebis, nihil de me dicam, sed qui Cn. Pompeium interficiendum depoposcit. quis est Sergius? armiger Catilinae, stipator tui corporis, signifer seditionis, concitator tabernariorum, damnatus iniuriarum, percussor, lapidator, fori depopulator, obsessor curiae. his atque eius modi ducibus cum tu in annonae caritate in consules, in senatum, in bona fortunasque locupletium per causam inopum atque imperitorum repentinos impetus comparares, cum tibi salus esse in otio nulla posset15, cum desperatis ducibus decuriatos ac descriptos haberes exercitus perditorum, nonne providendum senatui fuit ne in hanc tantam materiem16 seditionis ista17 funesta fax adhaeresceret?


1 reprendatur P: reprehendatur HBt, edd. R. et V.

2 fuit nobis Mueller, prob. Zielinski: fuit vis codd. (unde Quae vis, quae causa k Naugerius (2)): fuisse vis ut coni. Lange ita t

3 binum post latroc. add. codd. praeter H: del. edd. ob annonae Hbk: per annonae Madv.: nonae codd. pler.

4 Num biduum annonae causa ex marg. insertum? § 14 ad fin.

5 putasti Muell.: putavisti k vulg.: putavit rell. (putarunt b2

6 avaritiam Graev.: varietatem codd.: aviditatem Halm

7 credo ... venditorum del. Karsten

8 sub novum Arusianus

9 praesenti Manutius: praesentia codd.: praesenti iam A. C. Clark

10 senatum ... oportuit Madv.

11 ulcere Hbς all.: vicere P1: viscere P2Bt

12 inlatum scripsi: delictum codd.: oblatum Iw. Mueller (§ 62; Acad. ii. § 48: cf. sublatos pro subiectos § 106): a te fictum Jeep: delicatum Koch: adiectum Madv.

13 plebei PBHb2: plebem G: plebeio bςt

14 facinerosi P: -orosi B rell. (cf. §§ 25, 89; Sest. §§ 81, 95)

15 possit Lehmann

16 in hac tanta materie Savels

17 ista iacta Rueck: iacta ista Muell. (§ 63)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: