previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. itaque infractus furor tuus inanis faciebat impetus; omnem enim vim omnium sceleratorum acerbitas mei casus exceperat; non erat in tam immani iniuria tantisque ruinis novae crudelitati locus. [65] Cato fuerat proximus. quid ageres? non erat ut, qui modus amoribus1 fuerat, idem esset iniuriae2. quid posses3? extrudere ad Cypriam pecuniam? praeda perierit. Alia non deerit; hinc modo amandandus est4. sic M. Cato invisus quasi per beneficium Cyprum relegatur. eiciuntur duo, quos videre improbi non poterant, alter per honorem turpissimum, alter per honestissimam calamitatem. [66] atque ut sciatis non hominibus istum sed virtutibus hostem semper fuisse, me expulso, Catone amandato, in eum ipsum se convertit quo auctore, quo adiutore in contionibus ea quae gerebat omnia quaeque gesserat se et fecisse5 et facere dicebat: Cn. Pompeium, quem omnium iudicio longe principem esse civitatis videbat, diutius furori suo veniam daturum non arbitrabatur. qui ex eius custodia per insidias regis6 amici filium hostem captivum surripuisset, et ea iniuria virum fortissimum lacessisset, speravit isdem se copiis cum illo posse confligere quibuscum ego noluissem bonorum periculo dimicare, et primo quidem adiutoribus consulibus; postea fregit foedus Gabinius, Piso tamen in fide mansit. [67] quas iste tum caedis, quas lapidationes, quas fugas fecerit, quam facile ferro cotidianisque insidiis, cum iam a firmissimo robore copiarum suarum relictus esset, Cn. Pompeium foro curiaque privarit domique continuerit7, vidistis: ex quo iudicare potestis quanta vis illa fuerit oriens et congregata, cum haec Cn. Pompeium terruerit iam distracta et exstincta.


1 amoribus scripsi: moribus codd.: odiis A. C. Clark.

2 Locus varie emendatus: quod ageres non erat nisi ut qui mihi dux omnibus in rebus fuerat idem socius esset iniuriae Lamb.: Quid ageres? non erat ut qui mihi socius laboris fuerat idem esset iniuriae Muell.

3 Quid? posses etc. Bait.

4 hinc modo amandandus est Muell.: hunc modo amandatum esse in mg. b: hanc modo amandas esse P1H: hanc modo amandatas (-is, -o, -am) esse rell. (amandandam k, et mg. c): hunc modo amandemus Madv. invisus] invitus Lamb.

5 et fecisse Gulielm.: effecisse codd. praeter M (fecisse)

6 regis Armenii Lahmeyer

7 domique (domuique?) continuerit scripsi (§ 110): domumque P2HBbtς (domiumque P1, omniumque GM) coniecerit codd. (om. P1): compulerit Halm (Har. Resp. § 58)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: