previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. [59] quid enim vos uxor mea misera violarat, quam vexavistis, raptavistis, omni crudelitate lacerastis? quid mea filia, cuius fletus adsiduus sordesque lugubres vobis erant iucundae, ceterorum omnium mentis oculosque flectebant? quid parvus filius, quem, quam diu afui, nemo nisi lacrimantem confectumque vidit: quid fecerat quod eum totiens per insidias interficere voluistis? quid frater meus? qui cum aliquanto post meum discessum ex provincia venisset neque sibi vivendum nisi me restituto putaret, cum eius maeror, squalor incredibilis et inauditus omnibus mortalibus miserabilis videbatur, quotiens est ex vestro ferro ac manibus elapsus! [60] sed quid ego vestram crudelitatem exprobro1 quam in ipsum me ac meos adhibuistis, qui parietibus, qui tectis, qui columnis ac postibus meis hostificum quoddam et nefarium omni imbutum odio bellum intulistis? non enim te arbitror, cum post meum discessum omnium locupletium fortunas, omnium provinciarum fructus, tetrarcharum ac regum bona spe atque avaritia devorasses, argenti et supellectilis meae cupiditate esse caecatum: non existimo Campanum illum consulem cum saltatore conlega, cum alteri totam Achaiam, Thessaliam, Boeotiam, Graeciam, Macedoniam omnemque barbariam, bona civium Romanorum condonasses, alteri Syriam, Babylonem, Persas, integerrimas pacatissimasque gentis, ad diripiendum tradidisses, illos tam cupidos liminum meorum et columnarum et valvarum fuisse. [61] neque porro illa manus copiaeque Catilinae caementis ac testis tectorum meorum se famem suam expleturas putaverunt; sed ut hostium urbes, nec omnium hostium, verum eorum quibuscum acerbum bellum internecivumque2 suscepimus, non praeda adducti sed odio solemus exscindere3, quod, in quos propter eorum crudelitatem inflammatae mentes nostrae fuerunt, cum horum etiam tectis et sedibus residere aliquod bellum semper videtur4 * * *


1 exprobro Ernesti: expromo codd.

2 internecivumque Graev. (Phil. xiv, § 7): innocivomque P: intestinumque Bςt et rell.

3 exscindere Manut.: excipere codd.

4 videtur Angelius: videretur codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: