previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. vetant leges sacratae, vetant xii tabulae leges privatis hominibus1 inrogari; id est enim privilegium. nemo umquam tulit; nihil est crudelius, nihil perniciosius, nihil quod minus haec civitas ferre possit. proscriptionis miserrimum nomen illud et omnis acerbitas Sullani temporis quid habet quod maxime sit insigne ad memoriam crudelitatis? opinor, poenam in civis Romanos nominatim sine iudicio constitutam. [44] hanc vos igitur, pontifices, iudicio atque auctoritate vestra tribuno plebis potestatem dabitis, ut proscribere possit quos velit? quaero enim quid sit aliud2 nisi3 proscribere4velitis ” “ivbeatis vt M. Tvllivs in civitate ne sit bonaqve eivs ” “vt mea sint”: ita enim re, etsi5 aliis verbis, tulit. hoc plebei scitum6 est? haec lex, haec rogatio est? hoc vos pati potestis, hoc ferre civitas, ut singuli cives singulis versiculis e civitate tollantur? equidem iam perfunctus sum; nullam vim, nullum impetum metuo; explevi animos invidorum, placavi odia improborum, saturavi etiam perfidiam et scelus proditorum; denique de mea causa, quae videbatur perditis civibus ad invidiam esse proposita, iam omnes urbes, omnes ordines, omnes di atque homines iudicaverunt. [45] Vobismet ipsis, pontifices, et vestris liberis ceterisque civibus pro vestra auctoritate et sapientia consulere debetis. nam cum tam moderata iudicia populi sint a maioribus constituta, primum ut ne poena capitis cum pecunia coniungatur, deinde ne improdicta7 die quis accusetur, ut ter ante magistratus accuset intermissa die quam multam inroget aut iudicet8, quarta sit accusatio trinum nundinum prodicta die, quo die iudicium sit futurum, tum9 multa etiam ad placandum atque ad misericordiam reis concessa sunt10, deinde exorabilis populus, facilis suffragatio pro salute, denique etiam, si qua res illum diem aut auspiciis aut excusatione sustulit11, tota causa iudiciumque sublatum est12: haec cum ita sint in iure, ubi crimen est, ubi accusator, ubi testes, quid indignius quam, qui neque adesse sit iussus neque citatus neque accusatus, de eius capite, liberis, fortunis omnibus conductos et sicarios et egentis13 et perditos suffragium ferre et eam legem putari14?


1 privatis hominibus privatis in hom. PBHebk: privatis * hom. G: de privatis hom. c: privatis vim hom. t: privis hom. Scaliger

2 sit aliu* P1 (aliud H): si tali vi P2 rell.

3 nisi suppl. Landgraf (§§ 53, 54): ac Halm (§ 51)

4 proscribere del. Lange

5 re etsi Momms.: fecit si codd. (fecit etsi Hbk

6 plebiscitum HGbe et in mg. t

7 improdicta Momms.: in prodicta PG: in praedicta BtM: pro indicta Hbc: indicta k

8 capitis iudicet Lange

9 tum cum Lange

10 sunt Me Klotz: sint codd.

11 sustulerit ut Halm ita k

12 est codd.: sit Naegelsbach in iure Muell.: in re codd. (iure k): in reo Madv.

13 et egentis Halm: et gentis P1: egentis P2 rell. praeter Bw (gentis)

14 putari Madv.: putare codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: