previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. [11] audivi hoc de parente meo puer, cum Q. Metellus Luci filius causam de pecuniis repetundis1 diceret, ille, ille2 vir3, cui patriae salus dulcior quam conspectus fuit, qui de civitate decedere quam de sententia maluithoc igitur causam dicente, cum ipsius tabulae circumferrentur inspiciendi nominis causa, fuisse iudicem ex illis equitibus Romanis gravissimis viris neminem quin4 removeret oculos et5 se totum averteret, ne forte, quod ille in tabulas publicas rettulisset, dubitasse quisquam verumne an falsum esset videretur: nos Cn. Pompei decretum, iudices6, de consili sententia pronuntiatum recognoscemus, cum legibus conferemus, cum foederibus, omnia acerbissima diligentia perpendemus7? Athenis aiunt, [12] cum quidam apud eos qui sancte graviterque vixisset testimonium publice dixisset et, ut mos Graecorum est, iurandi causa ad aras accederet, una voce omnis iudices ne is iuraret reclamasse. tum8 Graeci homines spectati viri noluerunt religione videri potius quam veritate fidem esse constrictam9: nos etiam in ipsa religione et legum et foederum conservanda qualis fuerit Cn. Pompeius dubitabimus? [13] Vtrum enim inscientem10 vultis contra foedera fecisse an scientem11? si scientem,—O nomen nostri imperi! O populi Romani excellens dignitas! O Cn. Pompei sic late longeque diffusa laus ut eius gloriae domicilium communis imperi finibus terminetur! O nationes, urbes, populi, reges, tetrarchae, tyranni,—testes Cn. Pompei non solum virtutis in bello sed etiam religionis in pace! vos denique, mutae regiones, imploro, et sola terrarum ultimarum; vos, maria, portus, insulae, litora! quae est enim ora, quae sedes, qui locus in quo non exstent huius cum fortitudinis tum vero humanitatis, cum animi tum consili impressa vestigia? hunc quisquam, incredibili quadam atque inaudita gravitate virtute constantia praeditum, foedera scientem neglexisse violasse rupisse dicere audebit?


1 repetendis Bw

2 ille, ille PBHbς: ille GE

3 vir s. l. P2

4 quin b: qui rell.

5 et om. codd. (sed k, seque b

6 iudices scripsi: iudicium codd.. del. edd.

7 perpendimus GE: pertendimus P1: pertendemus P2BHbς

8 Tum scripsi: cum codd.: del. Bait. all. (cum ... noluerint Naugerius (1)): Quid? ... noluerunt Weidner: An ... noluerunt Paul

9 constrictam s. l. P2: vinctam coni. Halm

10 inscientem P2 et pler.: sicientem P1: scientem GE

11 alterum scientem codd. praeter GE (inscientem)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: