10.
[25]
hanc tu igitur, patrone foederum ac foederatorum, condicionem
statuis Gaditanis, tuis civibus, ut, quod iis1 quos
magnis adiutoribus tuis usi civibus2 armis subegimus3 atque
in dicionem nostram redegimus liceat, si populus Romanus
permiserit, ut ab senatu, etiam per imperatores nostros4 civitate
donentur, id ne liceat ipsis? qui si suis decretis legibusve
sanxissent ne quis suorum civium castra imperatorum
populi Romani iniret, ne quis se pro nostro imperio in periculum
capitis atque in vitae discrimen inferret, Gaditanorum
auxiliis, cum vellemus, uti nobis ut liceret5, privatus vero ne
quis vir et animo et virtute praecellens pro nostro imperio
periculo suo dimicaret, graviter id iure ferremus, minui
auxilia populi Romani, debilitari animos fortissimorum
virorum, alienigenarum nos hominum studiis atque paterna6
virtute privari.
[26]
atqui nihil interest, iudices, utrum haec
foederati iura constituant, ut ne cui liceat ex iis civitatibus
ad nostrorum bellorum pericula accedere, an, quae nos
eorum civibus virtutis causa tribuerimus, ea rata esse non
possint; nihil7 enim magis uteremur iis adiutoribus, sublatis
virtutis praemiis, quam si omnino iis versari in nostris
bellis non liceret. etenim cum pro sua patria pauci
post genus hominum natum reperti sint qui nullis praemiis
propositis vitam suam hostium telis obiecerint, pro
aliena re publica quemquam fore putatis8 qui se opponat
periculis non modo nullo proposito praemio, sed etiam
interdicto?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 usi civibus supplevi (§§ 26,38; Cl. Qu. iv. 177): adiutoribus tuis codd. praeter Hbk all. (qui pro magnis habent Gaditanis, om. tuis).
3 Locus varie emendatus: magnis adiuti 〈opibus a〉 maioribus tuis Madv.: magnis adiutoribus illis usi arm. subeg. Halm: Magni armis adiutoribus tuis subeg. Reid
4 etiam per imperatores nostros BςGE: etiam per imperatoribus nostris P: etiam ab imp. nostris ut Ernest. ita ς in mg.: et ab imp. n. Muell.: ab imp. n. (del. etiam) ut Baiter ita Hbς: et imp. n. Paul (del. etiam ab)
5 ut liceret Paul (Gadit, ut auxiliis Pluygers): non liceret codd. (uti cum vellemus non liceret Hbς): liceret Madv.: omnino liceret Weidner: tantum liceret Halm: non liceret, privatus vero quis ... dimicaret? Kahnt
6 paterna codd. praeter E (pataria): externa Angelius: privata coni. Halm
7 nihilo Lamb.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.