previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. [41] quod si Afris, si Sardis, si Hispanis agris stipendioque multatis virtute adipisci licet civitatem, Gaditanis autem1 officiis vetustate fide periculis foedere coniunctis hoc idem non licebit, non foedus sibi nobiscum ictum2 sed iniquissimas leges impositas a nobis esse arbitrabuntur. atque hanc, iudices, non a me fingi orationem, sed me dicere quae Gaditani iudicarint res ipsa declarat. hospitium multis annis ante hoc tempus cum L. Cornelio Gaditanos fecisse publice dico. Proferam tesseram; legatos excito; laudatores ad3 hoc iudicium, summos homines ac nobilissimos, deprecatores huius periculi missos videtis; re denique multo ante Gadibus inaudita, fore ut huic4 ab illo periculum crearetur ... gravissima autem5 in istum civem suum Gaditani senatus consulta6 fecerunt. [42] potuit magis fundus populus Gaditanus fieri, quoniam hoc magno opere delectare7 verbo, si tum fit fundus cum scita ac iussa nostra sua sententia comprobat, quam cum hospitium fecit, ut et civitate illum mutatum esse fateretur et huius civitatis honore dignissimum iudicaret? potuit certius interponere iudicium8 voluntatis suae quam cum etiam accusatorem huius multa et poena notavit9? potuit magis de re iudicare quam cum ad vestrum iudicium civis amplissimos legavit testis huius iuris, vitae laudatores, periculi deprecatores? [43] etenim quis est tam demens quin sentiat ius hoc Gaditanis esse retinendum, ne saeptum sit iis iter in perpetuum10 ad hoc amplissimum praemium civitatis, et magno opere iis esse laetandum huius L. Corneli benivolentiam erga suos remanere Gadibus, gratiam et facultatem commendandi in hac civitate versari? quis est enim nostrum cui non illa civitas sit huius studio, cura, diligentia commendatior?


1 autem hoc GE (cf l. 15 infra; Vatin. § 41 ad fin.

2 ictum suppl. Koch (cf. Sest. § 24 ad fin

3 Proferam tesseram; legatos excito; laudatores ad Madv.: Proferam testes.feram (proferam Hbk) legatos excito laudatores. Ad hoc BςHbk (testeseram P1

4 ut huic ut Lamb. ita b: huic ut ed. R.: huic codd.

5 autem PHG2: hoc G1E: tum b

6 consulta b: convita P1: convitia P2 rell. Locum ita emendavit J. S. Reid: audita, ne forte huic ab illo periculum crearetur, gravissima in istum civem suum Gaditani in senatu convicia fecerunt

7 delectaris Reid

8 indicium Madv. (sed cf. § 53)

9 poena notavit Baiter: poenatavit P1: poena multavit P2BHbς: poena dignum putavit Halm

10 in perpet. auct. Garat. Mueller: perpetuum codd.: perpetuo ed. Hervag.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: