[56]
intellego, iudices, in causa aperta minimeque dubia multo
et plura et a pluribus peritissimis1 esse dicta quam res postularet.
sed id factum est, non ut vobis rem tam perspicuam
dicendo probaremus, verum ut omnium malivolorum iniquorum
invidiosorum2 animos frangeremus; quos ut accusator
incenderet3, ut aliqui sermones hominum alienis bonis
maerentium etiam ad vestras auris permanarent et in iudicio
ipso redundarent, idcirco illa in omni parte orationis summa4
arte adspergi videbatis; tum pecuniam L. Corneli, quae
neque invidiosa est et, quantacumque est, eius modi est ut
conservata magis quam correpta esse videatur; tum luxuriam,
quae non crimine aliquo libidinis, sed communi maledicto
notabatur; tum Tusculanum, quod Q. Metelli fuisse meminerat
et L. Crassi, Crassum emisse de libertino homine,
Soterico Marcio, ad Metellum pervenisse de Vennoni Vindici5
bonis non tenebat. simul illud nesciebat, praediorum
nullam esse gentem, emptionibus ea solere saepe ad alienos
homines, saepe ad infimos, non legibus tamquam tutelas
pervenire.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.