previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. [48] itaque cum paucis annis post hanc civitatis donationem acerrima de civitate quaestio Licinia et Mucia lege venisset1, num2 quis eorum, qui de foederatis civitatibus esset civitate donatus, in iudicium est vocatus? nam Spoletinus T. Matrinius, unus ex iis quos C. Marius civitate donasset, dixit causam ex colonia Latina in primis firma et inlustri. quem cum disertus homo L. Antistius accusaret, non dixit fundum Spoletinum populum non esse factum,—videbat enim populos de suo iure, non de nostro fundos fieri solere,—sed cum lege Apuleia coloniae non essent deductae, qua lege Saturninus C. Mario3 tulerat ut in singulas colonias ternos civis Romanos facere posset, negabat hoc beneficium re ipsa sublata valere debere. nihil habet similitudinis ista accusatio; [49] sed tamen tanta auctoritas in C. Mario fuit ut non per L. Crassum, adfinem suum, hominem incredibili eloquentia, sed paucis ipse verbis causam illam gravitate sua defenderit et probarit. quis enim esset, iudices, qui imperatoribus nostris in bello, in acie, in exercitu dilectum4 virtutis, qui sociis, qui foederatis in defendenda re publica nostra spem praemiorum eripi vellet? quod si vultus C. Mari, si vox, si ille imperatorius ardor oculorum, si recentes triumphi, si praesens valuit aspectus, valeat auctoritas, valeant res gestae, valeat memoria, valeat fortissimi et clarissimi5 viri nomen aeternum. sit hoc discrimen inter gratiosos6 civis atque fortis, ut illi vivi fruantur opibus suis, horum etiam mortuorum, si quisquam huius imperi defensor mori potest, vivat auctoritas immortalis. quid?


1 venisset codd.: exstitisset coni. Muell.

2 Num obvenisset? (Phil. ii, § 83)

3 de C. Mario coni. Muell. (§ 55)

4 dilectum Muell. (Sest. § 34): delictum P1H: delectum rell.

5 et clarissimi om. GE (Vat. § 19)

6 gratiosos otiosos Lehmann

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: