[21]
tulit apud
maiores nostros legem C. Furius de testamentis, tulit Q. Voconius
de mulierum hereditatibus; innumerabiles aliae leges
de civili iure sunt latae; quas Latini voluerunt, adsciverunt;
ipsa denique Iulia, qua1 lege civitas est sociis et Latinis data,
qui fundi populi facti non essent civitatem non haberent.
in quo magna contentio Heracliensium2 et Neapolitanorum
fuit, cum magna pars in iis3 civitatibus foederis sui libertatem
civitati anteferret4. postremo haec vis est istius et iuris et
verbi, ut fundi populi beneficio nostro, non suo iure fiant.
Cum aliquid populus Romanus iussit,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.