previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. [50] Cn. Pompeius pater rebus Italico bello maximis gestis P. Caesium, equitem Romanum, virum bonum, qui vivit, Ravennatem foederato ex populo nonne civitate donavit? quid? cohortis duas universas Camertium C. Marius1? quid? Heracliensem2 Alexam P. Crassus, vir amplissimus, ex ea civitate quacum prope singulare foedus Pyrrhi temporibus C. Fabricio consule ictum putatur? quid? Massiliensem Aristonem L.3 Sulla? quid? quoniam de Gaditanis agimus, idem servos novem4 Gaditanos? quid? vir sanctissimus et summa religione ac modestia, Q. Metellus Pius, Q. Fabium Saguntinum? quid? hic qui adest, a quo haec quae ego nunc percurro subtilissime sunt omnia perpolita5, M. Crassus, non Aveniensem6 foederatum civitate donavit, homo cum gravitate et prudentia praestans, tum vel nimium parcus in largienda civitate? [51] hic tu Cn. Pompei beneficium vel potius iudicium et factum infirmare conaris, qui fecit quod C. Marium fecisse audierat, fecit quod P. Crassum, quod L. Sullam, quod Q. Metellum, quod M. Crassum,7 quod denique domesticum auctorem patrem suum facere viderat? neque vero id in uno Cornelio fecit; nam et Gaditanum Hasdrubalem8 ex bello illo Africano et Mamertinos Ovios9 et quosdam Vticensis et Saguntinos Fabios10 civitate donavit11. etenim cum ceteris praemiis digni sunt qui suo labore et periculo nostram rem publicam defendunt, tum certe dignissimi sunt qui civitate ea donentur pro qua pericula ac tela subierunt. atque utinam qui ubique sunt propugnatores huius imperi possent in hanc civitatem venire, et contra oppugnatores rei publicae de civitate exterminari! neque enim ille summus poeta noster Hannibalis illam magis cohortationem quam communem imperatoriam voluit esse:

hostem qui feriet, erit, inquit, mihi12 Carthaginiensis,

quisquis erit.

cuius civitatis sit13, id habent hodie14 leve et semper habuerunt, itaque et civis undique fortis viros adsciverunt et hominum ignobilium virtutem persaepe nobilitatis inertiae praetulerunt.


1 C. Marius suppl. Lange

2 Heracliensem Lamb.: heraclesim PB

3 L. add. Baiter

4 servos novem Reid: erosnovem P1: heros novem rell.: Hannonem Gaditanum Garat.: Erosium Gaditanum Halm: homines novem Gad. Wrampelmeyer

5 perorata Lehmann

6 Aveniensem Reid: auenniensem Hk: auennensem rell. praeter w (anniensem, c anemonsem)

7 quod M. Crassum Bait. auct. hic add. Klotz

8 Asdrub. codd. praeter G2 (Sest. § 142)

9 Ovios Buchanan: obvios codd.

10 Fabios del. Paul

11 donavit ςw: om. P rell.

12 mi Muell. tac.

13 cuius civitatis sit Baiter: cuiatis siet PB: civitatis siet GE: cuiatis' siet (ut sint Ennii verba) Orell. (quisqui' siet, cuiati' siet Merula): cuiatis siet'. Habent hoc leve Klotz: cuiatis erit'. Id habent sollemne Paul: Cuius enim quisque civitatis sit Halm

14 hodie Halm: hoc codd. de Domo § 34)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: