17.
[38]
sed quid ego disputo quae mihi tum, si Gaditani contra
me dicerent, vere posse dici viderentur? illis enim repetentibus
L. Cornelium responderem legem populum Romanum
iussisse de civitate tribuenda; huic generi legum
fundos populos fieri non solere; Cn. Pompeium de consili
sententia civitatem huic dedisse, nullum populi nostri iussum
Gaditanos habere; itaque nihil esse sacrosanctum quod lege
exceptum videretur; si esset, tamen in foedere nihil esse
cautum praeter pacem; additum esse etiam illud, ut maiestatem
illi nostram conservare1 deberent, quae certe minueretur
si aut adiutoribus illorum civibus uti in bellis nobis
non liceret aut praemi tribuendi potestatem nullam haberemus.
[39]
nunc vero quid ego contra Gaditanos loquar, cum
id quod defendo voluntate eorum, auctoritate, legatione
ipsa comprobetur? qui a principio sui generis aut studio
rei publicae †ii2 ab omni studio sensuque Poenorum mentis
suas ad nostrum imperium nomenque flexerunt; qui, cum
maxima bella nobis inferrentur3, moenibus hostem4 excluserunt,
classibus insecuti sunt, corporibus opibus copiis
depulerunt; qui et veterem illam speciem foederis Marciani
semper omni sanctiorem arce5 duxerunt, et hoc foedere
Catuli senatusque auctoritate se nobiscum coniunctissimos
esse arbitrati sunt; quorum moenia, delubra, agros ut
Hercules itinerum6 ac laborum suorum, sic maiores nostri
imperi ac nominis populi Romani terminos esse voluerunt.
[40]
testantur et mortuos nostros imperatores,
quorum vivit
immortalis memoria et gloria7, Scipiones, Brutos, Horatios,
Cassios8, Metellos, et hunc praesentem Cn. Pompeium, quem
procul ab illorum moenibus acre et magnum bellum gerentem
commeatu pecuniaque iuverunt, et hoc tempore ipsum9
populum Romanum, quem in caritate annonae, ut saepe
ante fecerant, frumento suppeditato levarunt, se hoc ius esse
velle, ut sibi et liberis, si qui eximia virtute fuerit10, sit in
nostris castris, sit in imperatorum praetoriis, sit denique
inter signa atque in acie locus, sit his gradibus ascensus
etiam ad civitatem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 conservare Manutius: servare codd.
2 † ii scripsi (om. Hbkw): hi B: aut (ac Hbc) studio rei pub. ii secl. Baiter: aut om. GE, qui et iis (his) pro ii ponunt: ac rei p., id est Klotz, Reid: sui generis fastidio rapti Paul: sive genere sive studio rei p. ducti Weidner
3 inferrentur bk Par. 7774: ferentur, ferrentur codd. pler.
4 hostem supplevi: inferrentur, 〈eos a quibus inferrentur〉 moenibus Madv.: Magonem (Liv. xxviii. 37 moenibus Weidner
5 arce P: arte Bb all.: ara Lamb.: iure Kraffert
6 itinerum HGEς Mueller: ipse inrum P1: ipse virium P2 rell.: ipse itinerum Orelli, Reid: ipse Hercules itinerum b ed. R.
7 memoria et gloria HGEbk (gloria et mem. c): memoriae gloria P rell.
8 Horatios, Cassios Flaccos (Garaat.), Crassos (Manut.)
9 ipsum G2: ipso P rell.
10 fuerint codd. praeter PB (fuerint sint H)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.