previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. [38]

sed quid ego disputo quae mihi tum, si Gaditani contra me dicerent, vere posse dici viderentur? illis enim repetentibus L. Cornelium responderem legem populum Romanum iussisse de civitate tribuenda; huic generi legum fundos populos fieri non solere; Cn. Pompeium de consili sententia civitatem huic dedisse, nullum populi nostri iussum Gaditanos habere; itaque nihil esse sacrosanctum quod lege exceptum videretur; si esset, tamen in foedere nihil esse cautum praeter pacem; additum esse etiam illud, ut maiestatem illi nostram conservare1 deberent, quae certe minueretur si aut adiutoribus illorum civibus uti in bellis nobis non liceret aut praemi tribuendi potestatem nullam haberemus. [39] nunc vero quid ego contra Gaditanos loquar, cum id quod defendo voluntate eorum, auctoritate, legatione ipsa comprobetur? qui a principio sui generis aut studio rei publicaeii2 ab omni studio sensuque Poenorum mentis suas ad nostrum imperium nomenque flexerunt; qui, cum maxima bella nobis inferrentur3, moenibus hostem4 excluserunt, classibus insecuti sunt, corporibus opibus copiis depulerunt; qui et veterem illam speciem foederis Marciani semper omni sanctiorem arce5 duxerunt, et hoc foedere Catuli senatusque auctoritate se nobiscum coniunctissimos esse arbitrati sunt; quorum moenia, delubra, agros ut Hercules itinerum6 ac laborum suorum, sic maiores nostri imperi ac nominis populi Romani terminos esse voluerunt. [40] testantur et mortuos nostros imperatores, quorum vivit immortalis memoria et gloria7, Scipiones, Brutos, Horatios, Cassios8, Metellos, et hunc praesentem Cn. Pompeium, quem procul ab illorum moenibus acre et magnum bellum gerentem commeatu pecuniaque iuverunt, et hoc tempore ipsum9 populum Romanum, quem in caritate annonae, ut saepe ante fecerant, frumento suppeditato levarunt, se hoc ius esse velle, ut sibi et liberis, si qui eximia virtute fuerit10, sit in nostris castris, sit in imperatorum praetoriis, sit denique inter signa atque in acie locus, sit his gradibus ascensus etiam ad civitatem.


1 conservare Manutius: servare codd.

2 † ii scripsi (om. Hbkw): hi B: aut (ac Hbc) studio rei pub. ii secl. Baiter: aut om. GE, qui et iis (his) pro ii ponunt: ac rei p., id est Klotz, Reid: sui generis fastidio rapti Paul: sive genere sive studio rei p. ducti Weidner

3 inferrentur bk Par. 7774: ferentur, ferrentur codd. pler.

4 hostem supplevi: inferrentur, 〈eos a quibus inferrentur〉 moenibus Madv.: Magonem (Liv. xxviii. 37 moenibus Weidner

5 arce P: arte Bb all.: ara Lamb.: iure Kraffert

6 itinerum HGEς Mueller: ipse inrum P1: ipse virium P2 rell.: ipse itinerum Orelli, Reid: ipse Hercules itinerum b ed. R.

7 memoria et gloria HGEbk (gloria et mem. c): memoriae gloria P rell.

8 Horatios, Cassios Flaccos (Garaat.), Crassos (Manut.

9 ipsum G2: ipso P rell.

10 fuerint codd. praeter PB (fuerint sint H

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: