previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13.

sed hic totus locus disputationis atque orationis meae, iudices, pertinet ad commune ius mutandarum civitatum: nihil habet quod sit proprium religionis ac foederum. defendo enim rem universam, nullam esse gentem ex omni regione terrarum, neque tam dissidentem a populo Romano odio quodam atque discidio, neque tam fide benivolentiaque coniunctam, ex qua nobis interdictum sit ne1 quem adsciscere civem aut civitate donare possimus. [31] O iura praeclara atque divinitus iam inde a principio Romani nominis a maioribus nostris comparata, ne quis nostrum plus quam unius civitatis esse possit,—dissimilitudo enim civitatum varietatem iuris habeat necesse est,—ne quis invitus civitate mutetur neve in civitate2 maneat invitus! haec sunt enim fundamenta firmissima nostrae libertatis, sui quemque iuris et retinendi et dimittendi esse dominum. illud vero sine ulla dubitatione maxime nostrum fundavit imperium et populi Romani nomen auxit, quod princeps ille creator huius urbis, Romulus, foedere Sabino docuit etiam hostibus recipiendis augeri hanc civitatem oportere; cuius auctoritate et exemplo numquam est intermissa a maioribus nostris largitio et communicatio civitatis. itaque et ex Latio multi, ut Tusculani, ut3 Lanuvini, et ex ceteris generibus4 gentes universae in civitatem sunt5 receptae, ut Sabinorum, Volscorum, Hernicorum; quibus ex civitatibus nec coacti essent civitate mutari, si qui noluissent, nec, si qui essent civitatem nostram beneficio populi Romani consecuti6, violatum foedus eorum videretur.


1 ut ne Ec

2 iuris ... civitate s. l. P2

3 ut ... ut P1: et ... et rell.: ut ... et ut Madv. ita H

4 generibus codd.: regionibus Rumpf

5 sunt HG2ς: sui rell. praeter E (suam)

6 consecuti Naugerius (1): secuti codd. (assecuti b et ed. V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: