previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. [27]

sed cum est illud imperitissime dictum de populis1 fundis2, quod commune3 liberorum est4 populorum, non proprium foederatorum,—ex quo intellegi necesse est aut neminem ex sociis civem fieri posse aut etiam posse ex foederatis,— tum vero ius omne noster iste5 magister mutandae civitatis ignorat, quod est, iudices, non solum in legibus publicis positum, sed etiam in privatorum voluntate. iure enim nostro neque mutare civitatem6 quisquam invitus potest, neque si velit mutare7 non potest, modo adsciscatur ab ea civitate cuius esse se civitatis velit8: ut, si Gaditani sciverint nominatim de aliquo cive Romano ut sit is civis Gaditanus, magna potestas sit nostro civi mutandae civitatis, nec foedere impediatur quo minus ex civi Romano civis Gaditanus possit esse. [28] duarum civitatum civis noster esse9 iure civili nemo potest: non esse huius civitatis10 qui se alii civitati dicarit potest. neque solum dicatione, quod in calamitate clarissimis viris Q. Maximo, C. Laenati, Q. Philippo Nuceriae, C. Catoni Tarracone, Q. Caepioni, P. Rutilio Zmyrnae vidimus11 accidisse, ut earum civitatum fierent cives, cum12 hanc ante amittere non potuissent quam hoc solum civitatis mutatione vertissent, sed etiam postliminio potest civitatis fieri mutatio. neque enim sine causa de Cn. Publicio Menandro, libertino homine, quem apud maiores legati nostri in Graeciam proficiscentes interpretem secum habere voluerunt, ad populum latum est13 ut is Publicius, si domum revenisset et inde Romam redisset, ne minus civis esset. multi etiam superiore memoria cives Romani sua voluntate, indemnati et incolumes, his14 rebus relictis alias se in civitates contulerunt.


1 populis b Angelius: populi rell.

2 fundis foederatis coni. Schuetz

3 commune B in mg. ς: cum omne P

4 est ς: et rell.

5 noster iste P rell. praeter G1E (nostris te): nostrum iste Kok, Lehmann

6 mutari civitate et l.

7 mutari Reid (§ 31)

8 se civem velit Lamb.: civis velit Paul

9 Duarum enim civitatum esse (del. civis noster) Pluygers

10 civitatis civis Hbς: civis add. ς in mg.

11 videmus Madv.

12 cum suppl. Madv.: nam Halm auct. Baiter

13 est G2: om. rell.

14 his BςEb: iis PHG: hiis wc: suis Halm

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: